Fagi glans nucleis similis triangula cute includitur . folium tenue atque e levissimis, populo[1] simile, celerrime flavescens et media parte plerumque gignens superne parvolam bacam viridem, cacumine aculeatam. fagum[2] muribus gratissimum[3] est, et ideo animalis eius[4] una proventus, glires quoque saginat, expetitur[5] et turdis. arborum fertilitas omnium fere alternat, sed maxime fagi.
[6] Glandem, quae proprie intellegitur, ferunt robur, quercus, aesculus, cerrus, ilex, suber. continent hispido calyce per genera plus minusve[7] complectente. folia praeter ilicemn gravia, carnosa, procera, sinuosa lateribus, nec, cum cadunt, flavescentia, ut fagi, pro differentia generum breviora vel longiora.
Ilicis duo genera. ex his in Italia folio non[8] multum ab oleis distant milaces a quibusdam Graecis dictae; in provinciis[9] aquifoliae sunt ilices[10]. glans utriusque brevior et gracilior[11], quam Homerus aculon appellat eoque nomine a glande distinguit. masculas ilices negant ferre.
[12] Glans optima in quercu atque grandissima, mox aesculo. nam robori[13] parva, cerro tristis, horrida[14], echinato[15] calyce ceu[16] castaneae. sed et in querna alia dulcior, molliorque feminae, mari spissior. maxime autem probantur latifoliae ex argumento dictae. distant inter se magnitudine et cutis tenuitate, item quod aliis subest tunica robigine scabra, aliis protinus candidum corpus.
probatur et ea, cuius in balano utrimque ex longitudine extrema lapidescit duritia[17], melior cui in cortice quam cui in corpore , utrumque non nisi mari. praeterea aliis ovata, aliis rotunda, aliis acutior figura, sicut et colos nigrior candidiorve , qui praefertur[18]. amaritudo in extremitatibus, mediae dulces. quin et pediculi brevitas proceritasque differentiam habet.
[21] Ab hac[22] proxima latifoliae proceritas, sed minus utilis aedificiis atque carboni: dolata[23] vitiis obnoxia est, quamobrem solida utuntur; carbo in[24] aerariorum[25] tantum officinis compendio, quoniam desinente flatu protinus emoriens saepius recoquitur, cetero plurimus scintillis. idem e novellis melior. acervi consertis taleis[26] recentibus luto caminantur , accensa strue contis pungitur durescens calyx[27] atque ita sudorem emittit.
[28] Pessima et carboni et materiae haliphloeos dicta, cui crassissimus cortex atque caudex et plerumque cavus fungosusque. nec alia[29] putrescit ex hoc genere, etiam cum vivit. quin et fulmine saepissime icitur[30], quamvis altitudine non excellat. ideo ligno eius nec ad sacrificia uti fas habetur[31]. eidem rara[32] glans et, cum tulit, amara, quam praeter sues nullum attingat[33] animal, ac ne hae quidem , si aliud pabulum habeant. hoc quoque inter reliqua neglectae religionis est, quod emortuo carbone sacrificatur.
Glans fagea suem hilarem facit, carnem cocibilem[34] ac levem et utilem stomacho; iligna suem angustam, nitidam, strigosam[35]; ponderosam querna, diffusam[36], gravissima[37] et ipsa glandium atque dulcissima. proximam huic cerream tradit Nigidius, nec ex alia solidiorem carnem, sed duram. iligna temptari sues, nisi paulatim detur. hanc novissimam cadere. fungosam carnem fieri aesculo, robore, subere.