[3] emolliri terram minutis in scrobe imo sulcis[4] fimoque misceri necessarium. clivosa altiores scrobes poscunt, praeterea pulvinatis a devexitate labris. qui ex his longiores fient, ut vites binas accipiant e diverso, alvei[5] vocabuntur . esse vitis radicem in medio scrobe oportet, sed ipsam innixam solido in orientem aequinoctialem spectare, adminicula prima e calamo accipere;
[6] vineas limitari decumano XVIII pedum latitudinis ad contrarios vehiculorum transitus, aliisque traversis limitibus denum pedum distingui per media iugera aut, si maior modus sit, totidem pedum cardine, quot[7] decumano, limitari, semper vero quintanis [8] semitari[9], hoc est ut[10] quinto quoque palo singulae iugo paginae includantur; <8> solo spisso non nisi repastinato nec nisi viveradicem seri, tenero et soluto vel malleolum[11] sulco vel scrobe.
in colles sulcos agere traversos melius quam pastinare, ut defluvia transtris[12] eorum contineantur; aquoso caelo vel sicco[13] solo malleolos[14] serere[15] autumno, nisi si tractus ratio mutabit[16]. siccus enim et calidus autumno poscet[17], umidus frigidusque etiam veris exitu. in arido solo viveradix quoque frustra seritur, male et in siccis malleolus, nisi post imbrem, at in riguis vel frondens vitis et usque ad solstitium recte, ut in Hispania . quiescere ventos[18] sationis die utilissimum. plerique austros optant, Cato abdicat.
[21] subtilitas parsimoniae conpendia invenit, cum vinea in pastinato seratur, obiter seminarium faciendi, ut et viveradix loco suo et malleolus, qui transferatur, inter vites et ordines seratur, quae ratio in iugero circiter XVI[22] viveradicum donat. interest autem[23] biennium fructus , quo tardius in sato provenit quam in tralato.
Viveradix posita in vinea post annum resecatur usque ad terram, ut unus tantum emineat oculus, adminiculo iuxta adfixo et fimo addito. simili modo et secundo anno reciditur viresque concipit et[24] intra se pascit suffecturas oneri. alias festinatione pariendi gracilis atque eiuncida[25], ni cohibeatur castigatione tali, in fetum exeat tota. nihil avidius nascitur ac, nisi ad pariendum vires serventur, tota fit[26] fetus.
<10> Pedamenta optuma, quae diximus, aut ridicae[27]e[28] robore oleaque, si non sint, pali e iunipero, cupresso, [29] laburno[30], sabuco. reliquorum generum[31] sudes omnibus annis reciduntur. saluberrima in iugo harundo conexa fasciculis[32] durat[33] annis quinis. cum breviores palmites sarmento iunguntur inter se funium modo, ex hoc arcus funeta dicuntur.
[34] <11> Tertius vineae annus palmitem velocem robustumque emittit et quem faciat aetas vitem. hic in iugum insilit . aliqui[35] tum excaecant eum supina falce auferendo oculos, ut longius evocent, noxia iniuria. utilior enim consuetudo pariendi[36] satiusque pampinos adiugatae[37] detergere usque quo placeat roborari eam.
sunt qui vetant tangi[38] proximo anno, quam[39] tralata sit, neque ante LX mensem falce curari[40], tune autem ad III gemmas recidi. alii et proximo quidem anno recidunt, sed ut ternos quaternosve singulis annis adiciant[41] articulos, quarto demum perducant ad iugum. id[42] utrimque[43] fructu[44] tardum, praeterea retorridum et nodosum[45] pumilionum[46] incremento. optimum autem matrem esse firmam, postea fetum audacem . nec tutum est quod cicatricosum, magno imperitiae errore;
[47] quidquid est tale, plagis nascitur, non e matre. totas habeat illa vires, dum roboratur, et annuos accipiet[48] tota fetus, cum permissum[49] fuerit nasci. nihil natura portionibus parit. quae[50] excreverit satis firma, protinus in iugo collocari debebit; si[51] etiamnum infirmior erit, sub ipso iugo hospitari recisa.
[52] viribus, non aetate, decernitur. temerarium est ante crassitudinem pollicarem viti imperare . sequente[53] anno palmites educentur[54] pro viribus matris singuli aut gemini. iidem et secuto, si coget infirmitas, nutriantur, tertioque demum II adiciantur. nec sunt plures quaternis umquam permittendi, breviterque non indulgendum et semper inhibenda fecunditas[55] est[56]. ea est natura, ut parere malit[57] quam vivere[58]. quidquid materiae adimitur, fructui accedit. illa semina[59] mavult quam fructum gigni, quoniam fructus caduca res est. sic perniciose luxuriat, nec ampliat se, sed egerit[60].
<12> Dabit consilium et soli natura. in macro, etiamsi vires habebit, recisa intra iugum moretur[61], ut omnis fetura sub eo exeat. minimum id esse debebit intervallum, ut attingat iugum speretque[62], non teneat, adeo[63] non recumbat in eo nec delicate se spargat. ita[64] temperetur hic modus, ut crescere etiamnum[65] malit[66] quam parere.
<13> Palmes duas tresve gemmas habere sub iugo debet, ex quibus materia[67] nascatur, tunc per iugum mergi[68] alligarique, ut sustineatur iugo, non pendeat, vinculo mox adstrictius[69] a tertia gemma alligari, quoniam et sic coercetur impetus materiae densioresque citra pampini exultant[70]. cacumen religari vetant. natura haec est: deiecta pars aut praeligata fructum dat, plurimumque ipsa curvatura. quod citra est, materiem emittit[71], offensante, credo, spiritu et illa quam diximus medulla. quae ita emicuerit materia[72] fructum dabit anno sequente.
[73] sic duo genera palmitum: quod e duro exit materiamque in proximum annum promittit , pampinarium vocatur aut[74], ubi supra cicatricem est, fructuarium; alterum ex anniculo palmite semper[75] fructuarium . relinquitur sub iugo et qui vocatur custos—hic est novellus palmes, non longior tribus gemmis—proximo anno materiam daturus, si vitis luxuria[76] se consumpserit, et alius iuxta eum, verrucae magnitudine, qui furunculus[77] appellatur, si forte custos fallat.
[78] <14> Vitis, antequam septumum annum a surculo conpleat , evocata ad fructum[79] eiuncescit[80] ac moritur. nec veterem placet palmitem in longum et ad quartum usque pedamentum emitti, quod[81] alii dracones, alii funiculos[82] vocant, ut faciant quae masculeta appellant. cum induruit[83] vitis, pessimum in vinea traducere.
[84] quinto anno et ipsi palmites intorquentur singulaeque singulis[85] materiae emittuntur ac deinde[86] proximis, prioresque amputantur. semper custodem relinqui melius, sed is proximus viti esse debet, nec longior quam dictum est, et, si luxuriaverint palmites,[87] intorqueri, ut IV materias vel II, si uniiuga[88] erit vinea, emittat.
[89] <15> Si per se vitis ordinabitur sine pedamento, qualecumque initio adminiculum desiderabit[90], dum stare condiscat[91] et recta surgere, cetera a primordio[92] eadem, dividi autem putatione pollices[93] in aequali examine undique , ne praegravet[94] fructus parte aliqua. obiter idem deprimens prohibebit in excelsum emicare[95]. huic vineae trium pedum altitudo excelsior nutat, ceteris a quinto, dum ne excedat hominis longitudinem iustam.
iis quoque, quae sparguntur in terra, breves[96] ad limitandum[97] caveas[98] circumdant, scrobibus per ambitum factis, ne vagi palmites inter se pugnent occursantes, maiorque pars terrarum ita supinam in tellure[99] vindemiam metit[100], siquidem et in Africa et in Aegypto Syriaque ac tota Asia et multis locis Europae hic mos praevalet.
[101] ibi ergo iuxta terram conprimi debet vitis, eodem modo et tempore nutrita radice, quo in iugata vinea, ut semper pollices tantum relinquantur[102], fertili solo cum tribus gemmis, graciliore binis[103], praestatque multos esse quam longos. quae de natura soli diximus, tanto potentiora sentientur, quanto propior fuerit uva terrae.
[104] <16> Genera separari ac singulis conseri tractus[105] utilissimum —mixtura enim generum etiam in vino, non modo in musto, discors—aut, si misceantur, non alia quam pariter maturescentia iungi necessarium. iuga altiora, quo laetior ager et quo planior, item roscido, nebuloso minusque ventoso conveniunt, contra humiliora gracili et arido et aestuoso[106] ventisque[107] exposito. iuga ad pedamentum quam artissimo nodo vinciri oportet, vitem levi[108] contineri. quae genera vitium et in quali solo caeloque essent conserenda , cum enumeraremus naturas earum et vinorum,[109] docuimus[110].
[111] <17> De reliquo cultu vehementer ambigitur. plerique aestate tota post singulos rores confodi iubent vineam, alii vetant gemmantem; decuti enim oculos tractuque[112] intrantium deteri, et ob id arcendum procul omne quidem pecus, sed maxime lanatum, quoniam facillime auferat gemmas. inimicos et pubescente uva rastros, satisque esse vineam ter anno confodi[113], ab aequinoctio verno ad vergiliarum exortum et canis ortu[114] et nigrescente acino.
[115] quidam ita determinant: veterem semel a vindemia ante brumam, cum alii ablaqueare et stercorare satis putent[116], iterum ab idibus Aprilibus[117], antequam concipiat[118], hoc est in VI idus Maias; dein prius quam florere incipiat et cum defloruerit et variante[119] se uva. peritiores adfirmant, si iusto saepius fodiatur, in tantum tenerescere acinos, ut rumpantur. quae fodiantur, ante ferventes horas diei fodiendas convenit , sicuti lutum neque arare neque fodere, fossione[120] pulverem excitatum contra soles nebulasque prodesse.
<18> Pampinatio verna in confesso est ab idibus Maiis, intra dies X, utique antequam florere incipiat, et eam[121] infra iugum debere fieri. de sequente variant sententiae. cum defloruerit, aliqui pampinandum putant, alii sub ipsa maturitate. sed de his Catonis praecepta decernent.[122] namque et putationum tradenda ratio est.
<19> Protinus hanc a vindemia, ubi caeli tepor indulget , adoriuntur. sed et in hoc[123] fieri numquam debet ratione naturae ante exortum aquilae, ut in siderum causis docebimus proximo volumine, immo vero favonio, quo- [124] niam[125] anceps culpa sit praeproperae festinationis. si saucias recenti medicina mordeat quaedam hiemis ruminatio, certum est gemmas earum frigore hebetari plagasque findi et caeli vitio exuri oculos lacrima destillante. nam gelu
fragiles fieri quis nescit[126]? operarum[127] ista conputatio est in latifundis[128], non legitima naturae festinatio. quo maturius putantur aptis diebus, eo plus materiae[129] fundunt; quo serius, eo fructum uberiorem. quare macras prius conveniet [130] putare, validas novissime, plagam omnem obliquam fieri, ut facile decidant imbres, et ad terram verti quam levissima cicatrice acie falcis exacuta[131] plagaque conlevata[132], recidi autem semper inter II gemmas, ne sit vulnus oculis[133] in recisa parte.
[134] nigram esse eam[135] existimant et, donec ad sincera veniatur, recidendam, quoniam e vitioso materia utilis non exeat. si macra vitis idoneos palmites non habeat, ad terram recidi eam novosque elici utilissimum, in pampinatione non hos[136] detrahere pampinos, qui cum uva sint; id enim et[137] uvas supplantat praeterquam in novella vinea. inutiles iudicantur in latere nati, non ab oculo, quippe etiam uva, quae nascatur[138] e duro, rigescente, ut nisi ferro detrahi non possit.
[139] pedamentum quidam inter II vites utilius putant statui, et facilius ablaqueantur ita, meliusque est uniiugae vineae, si tamen et ipsi iugo sint vires nec flatu[140] infesta regio. in quadripertita quam proximum oneri[141] adminiculum esse debet, ne tamen inpedimentum sentiat ablaqueatio, cubito abesse non amplius, ablaqueari autem prius quam putari iubent[142].
[143] <20> Cato de omni cultura vitium ita praecipit: Quam altissimam vineam facito alligatoque recte, dum ne nimium constringas. hoc modo eam curato: capita vitium per sementim ablaqueato. vineam[144] putatam[145] circumfodito, arare incipito, ultro citroque sulcos perpetuos ducito. vites teneras quam[146] primum propagato, sic occato[147]: veteres quam minimum castrato; potius, si opus erit, deicito biennioque post praecidito. vitem novellam resecari tum erit tempus, ubi valebit.
[159] vites subligato[160].... <21> Vitis insitio una est per ver, altera cum[161] uva floret; ea optima est.—Vineam veterem si in alium locum transferre voles, dumtaxat bracchium crassam licebit. primum deputato; binas gemmas ne amplius relinquito . ex radicibus bene exfodito[162] et cave, ne[163] radices saucies[164]. ita uti fuerit, ponito in scrobe aut in sulco operitoque et bene occulcato, eodemque modo vineam statuito, alligato flexatoque[165], uti fuerit, crebroque fodito.—Ocinum, quod in vinea seri iubet, antiqui appellabant pabulum umbrae patiens, quod celerrime proveniat[166].