[1] Super omnia vero celebravit amurcam[2] laudibus[3] Cato. dolia olearia cadosque illa imbui, ne bibant oleum; amurca subigi[4] areas terendis[5] messibus, ut formicae[6] rimaeque absint; quin et lutum parietum ac tectoria et pavimenta horreorum frumenti, vestiaria[7] etiam contra teredines ac noxia animalium[8] amurca aspergi, semina frugum perfundi. morbis quadripedum[9], arborum quoque, illa medendum, efficaci [10] ad ulcera interiora humani quoque oris[11].
[12] lora etiam et coria[13] omnia et calceamina[14] axesque decocta ungui atque aeramenta contra aeruginem colorisque[15] gratia elegantioris et totam supellectilem ligneam ac vasa fictilia, in[16] quis ficum aridam[17] libeat adservare[18], aut si folia bacasque in virgis myrti aliudve quod genus simile. postremo ligna macerata amurca nullo[19] fumi taedio ardere. oleam si lambendo capra[20] lingua contigerit depaveritque primo germinatu[21], sterilescere auctor est M. Varro. et hactenus de olea atque oleo.