[1] Simiarum quoque genera plura.[2] hominis figurae proxima caudis inter se distinguntur. mira sollertia visco[3] inungui[4] laqueisque[5] calciari[6] imitatione venantium tradunt, Mucianus et latrunculis lusisse, fictas[7] cera nuces visu[8] distinguere [9]; lunam[10] cavam triste[11] esse quibus in eo genere cauda sit, novam[12] exultatione[13] adorari[14]. nam defectum siderum et ceterae pavent quadripedes.
[15] simiarum generi praecipua erga fetum[16] adfectio. gestant catulos quae[17] mansuefactae intra domos peperere, omnibus demonstrant tractarique gaudent[18] , gratulationem intellegentibus[19] similes[20] , itaque 5 magna ex parte conplectendo necant[21] . efferatior[22] cynocephalis [23] natura sicut[24] satyris[25] . callitriches[26] toto paene aspectu differunt; barba est in facie, cauda late fusa primori parte. hoc animal negatur vivere in alio[27] quam[28] Aethiopiae quo gignitur caelo.