[1] Vino natura est hausto accendendi[2] calore viscera intus, foris infuso refrigerandi. nec alienum fuerit commemorare hoc in loco quod Androcydes sapientia[3] clarus ad[4] Alexandrum Magnum scripsit, intemperantiam eius cohibens: Vinum poturus, rex, memento bibere te sanguinem terrae. Cocita[5] hominis[6] venenum est[7], cicutae[8] vinum. quibus praeceptis ille si[9] obtemperavisset[10], profecto amicos in temulentia non interemisset, prorsus ut iure dici possit[11] , neque viribus corporis utilius aliud[12] neque[13] voluptatibus perniciosius, si modus absit.