[1] Calcis et in medicina magnus usus. eligitur recens nec aspersa aquis. urit, discutit, extrahit incipientesque serpentium[2] ulcerum impetus[3] coercet; aceto et rosaceo mixta[4] atque inlita, mox cera ac rosaceo temperata perducit[5] ad cicatricem. luxatis quoque cum liquida resina aut adipe suillo ex melle medetur, eadem compositione et strumis.
[13] Cognata[14] calci res gypsum est. plura eius genera. nam et e[15] lapide coquitur[16], ut in[17] Syria ac Thuriis[18], et e[19] terra foditur, ut[20] in Cypro ac Perrhaebia[21]; e summa tellure et[22] Tymphaicum[23] est. qui coquitur lapis non dissimilis alabastritae esse debet aut marmoroso. in Syria durissimos [24] ad[25][26] id eligunt[27] cocuntque cum[28] fimo bubulo, ut celerius urantur. omnium autem optimum fieri compertum est e lapide speculari[29] squamamve talem habente.
[30] gypso madido statim utendum est, quoniam celerrime coit[31]; tamen rursus tundi se[32] et in farinam resolvi patitur. usus gypsi in albariis [33], sigillis aedificiorum et coronis[34] gratissimus. exemplum inlustre est[35], C. Proculeium[36], Augusti Caesaris[37] familiaritate [38] subnixum, in[39] stomachi dolore gypso poto conscivisse sibi mortem.