Catonum ille primus, triumpho et censura super cetera insignis, magis tamen etiamnum[1] claritate litterarum praeceptisque omnium rerum expetendarum datis generi Romano, inter prima vero agrum colendi, ille[2] aevi confessione optimus ac sine aemulo agricola, pauca attigit vitium genera, quarundam ex iis[3] iam etiam nominibus abolitis .
[8][9] ergo dc vitibus uvisque ita prodidit: Qui locus vino optimus dicetur[10] esse et ostentus solibus[11] , Aminnium[12] minusculum et geminum eugenium[13], helvium [14] minusculum conserito. qui locus crassior aut nebulosior, Aminnium maius aut Murgentinum, Apicium, Lucanum serito. ceterae vites miscellae maxime in quemvis agrum conveniunt. in olla[15] vinaceis[16] conduntur Aminnium[17] minusculum et maius et Apicium, eadem in sapa et musto[18], in lora recte[19] conduntur. quas suspendas duracinas, Aminnias maiores[20], vel ad fabrum ferrarium pro passis hae[21] recte servantur.
[22] nec sunt vetustiora de illa[23] re Latinae linguae praecepta[24]. tam prope ab origine rerum sumus. Aminneam[25] proxime dictam Varro Scantianam vocat.
In nostra aetate pauca exempla consummatae huius artis fuere, verum eo minus omittenda, ut noscantur etiam praemia [26], quae in omni re maxime spectantur[27].
[31] magna fama et[32] Vetuleno Aegialo, perinde libertino[33] , fuit in Campania[34] rure Liternino[35], maiorque etiam favore hominum, quoniam ipsum Africani colebat exilium; sed maxima, eiusdem Stheneli opera[36], Remmio Palaemoni[37], alias grammatica[38] arte celebri[39] , in hisce viginti annis mercato rus[40]DC nummum in eodem Nomentano decimi[41] lapidis ab urbe dverticulo.
[42] est autem usquequaque nota vilitas[43] mercis per omnia suburbana, ibi tamen maxime[44], quoniam et neglecta indiligentia[45] praedia paraverat ac ne in pessimis quidem elegantioris[46] soli. haec adgressus excolere non virtute animi, sed vanitate primo, quae nota mire[47] in illo fuit, pastinatis[48] de integro vineis[49] cura Stheneli, dum agricolam imitatur, ad vix credibile miraculum perduxit, intra octavum annum CCCC nummum emptori addicta pendente vindemia.
[50] cucurritque non nemo[51] ad spectandas uvarum in iis[52] vineis strues, litteris eius altioribus contra id pigra vicinitate sibi patrocinante, novissime Annaeo Seneca, principe tum[53] eruditorum[54] ac potentia[55] , quae postremo nimia fruit[56] super ipsum, minime utique miratore[57] inanium[58] , tanto praedii[59] huius[60] amore capto, ut non puderet inviso alias et ostentaturo[61] tradere [62] palmam eam, emptis quadriplicato[63] vineis illis intra decimum fere curae annum[64] .
[65] digna opera quae in Caecubis[66] Setinisque agris proficeret, quando et postea saepenumero septenos culleos singula iugera, hoc est amphoras centenas quadragenas, musti dedere! ac ne quis victam in hoc antiquitatem arbitretur[67] , idem Cato denos culleos redire ex iugeribus scripsit, efficacibus exemplis non maria plus temerata conferre mercatori, non in Rubrum litus Indicumve merces petitas quam sedulum ruris larem.
[68] Vino antiquissimo[69] claritas Maroneo in Thraciae[70] maritima[71] parte genito, ut[72] auctor est Homerus. neque enim fabulosa[73] aut de origine eius[74] varie prodita consectamur, praeterquam[75] Aristaeum primum omnium in eadem gente mel miscuisse vino, suavitate praecipua utriusque naturae sponte provenientis[76] . Maroneum vicies tanto[77] addito aquae miscendum Homerus prodidit.
[78] durat etiam nunc[79] vis in eadem terra generi rigorque[80] indomitus, quippe cum Mucianus ter consul ex iis[81] qui nuperrime prodidere sextarios singulos octonis[82] aquae misceri compererit[83] praesens in eo tractu, esse autem colore nigrum, odoratum, vetustatepinguescere . et Pramnio, quod idem Homerus celebravit, etiam[84] nunc honos durat. nascitur Zmyrnae[85] regione[86] iuxta[87] delubrum Matris deum.
[88][89] in reliquis claritas generi non fuit alicui: anno fuit omnium generum bonitate[90] L. Opimio cos., cum C. Gracchus tribunus plebem[91] seditionibus agitans[92]est[93] interemptus. ea caeli temperies fulsit (cocturam[94] vocant) solis opere natali urbis DCXXXIII[95] , durantque[96] adhuc vina ea[97] ducentis[98] fere annis, iam in speciem redacta mellis asperi — etenim[99] haec natura vinis[100] in vetustate est —, nec[101] potari per se queant[102] pervincive[103] aqua, usque in amaritudinem carie indomita; sed ceteris vinis commendandis minima aliqua mixtura medicamenta sunt.
quod[104] ut eius temporis aestimatione in singulas amphoras centeni nummi[105] statuantur, ex his tantum[106] usura multiplicata semissibus, quae civilis ac[107] modica est, in C. Caesaris Germanici fili principatu anno[108] CLX singulas[109] uncias vini[110] constitisse[111], nobili exemplo docuimus referentes vitam Pomponii Secundi vatis cenanmque quam principi illi dedit. tantum pecuniarum detinent[112] apothecae !
nec alia res maius incrementum sentit ad vicensimum annum maiusve ab eo dispendium, non proficiente pretio; raro quippe adhuc fuere, nec nisi in nepotatu[113], singulis testis milia nummum. Viennenses[114] soli picata[115] sua, quorum genera diximus pluris permutare, sed inter sese[116] amore patrio, creduntur; idque vinum frigidius reliquis existimatur in frigido potu.