Ex homine remediorum primum maximae quaestionis [1] et semper incertae est, polleantne[2] aliquid verba et incantamenta carminum. quod si verum[3] est, homini acceptum fieri[4] oportere conveniat, sed viritim sapientissimi cuiusque respuit fides, in universum vero omnibus[5] horis[6] credit vita nec sentit. quippe victimas[7] caedi sine precatione non videtur referre[8] aut deos[9] rite consuli.
[10] praeterea alia sunt verba inpetritis[11], alia depulsoriis[12], alia commendationis [13], videmusque[14] certis precationibus obsecrasse[15] summos magistratus et, ne quod[16] verborum praetereatur aut praeposterum dicatur, de scripto praeire aliquem rursusque alium custodem dari qui adtendat, alium vero[17] praeponi qui favere[18] linguis iubeat, tibicinem canere, ne quid aliud exaudiatur , utraque memoria insigni, quotiens ipsae[19] dirae obstrepentes nocuerint quotiensve precatio erraverit; sic repente extis[20] adimi capita vel corda aut geminari victima[21] stante.
[22] durat inmenso exemplo Deciorum patris filiique, quo se devovere[23], carmen; extat Tucciae[24] Vestalis incesti deprecatio [25], qua usa[26] aquam[27] in cribro[28] tulit anno urbis DXVIIII[29]. boario vero in foro Graecum Graecamque[30] defossos[31] aut[32] aliarum gentium, cum quibus tum res esset, etiam nostra aetas vidit. cuius sacri precationem, qua[33] solet praeire XVvirum collegii magister, si quis legat, profecto vim carminum fateatur, omnia ea[34] adprobantibus DCCCXXX annorum eventibus.
Vestales nostras hodie credimus nondum egressa urbe mancipia[35] fugitiva retinere in loco precatione[36], cum[37], si semel recipiatur ea ratio, et deos preces aliquas exaudire aut ullis[38] moveri[39] verbis, confitendum[40] sit[41] de[42] tota coniectatione [43].
Prisci quidem nostri perpetuo talia[44] credidere[45], difficillimumque [46] ex his, etiam fulmina elici[47], ut suo loco docuimus .
[53] cum in Tarpeio fodientes delubro fundamenta caput humanum invenissent, missis ob id ad se[54] legatis Etruriae celeberrimus vates Olenus[55] Calenus, praeclarum id fortunatumque cernens, interrogatione in suam gentem transferre temptavit, scipione determinata prius[56] templi imagine[57] in solo ante se: Hoc ergo dicitis, Romani[58] ? hie templum lovis optimi maximi futurum est, hic caput invenimus? constantissima annalium adfirmatione[59], transiturum fuisse fatum in Etruriam, ni praemoniti[60] a filio[61] vatis legati[62] respondissent :
Haec satis sint, exemplis ut appareat, ostentorum vires et in nostra potestate esse ac, prout quaeque accepta sint, ita valere. in augurum certe disciplina constat neque diras neque[67] ulla auspicia pertinere ad eos, qui quamque[68] rem ingredientes observare se[69] ea negaverint[70], quo munere divinae indulgentiae maius nullum est. quid? non et legum ipsaruin in duodecim tabulis verba sunt:
[71] qui fruges excantass it[72], et alibi: qui[73] malum carmen incantassit[74] ? Verrius Flaccus auctores ponit, quibus credat in obpugnationibus ante omnia solitum a Romanis sacerdotibus evocari deum, cuius in tutela id oppidum[75] esset, promittique[76] illi eundem aut ampliorem[77] apud Romanos cultum[78]. et durat in pontificum[79] disciplina id sacrum, constatque ideo occultatum , in cuius dei[80] tutela Roma esset, ne qui hostium simili modo agerent.
[81] defigi quidem diris[82] precationibus[83] nemo[84] non metuit. huc[85] pertinet ovorum[86], quae[87] exorbuerit quisque , calices coclearumque[88] protinus frangi aut isdem[89] coclearibus perforari. hinc Theocriti apud Graecos, Catulli[90] apud nos. proximeque Vergilii incantamentorum amatoria imitatio. multi figlinarum opera rumpi credunt tali modo, [91] non[92] pauci etiam serpentes, ipsas[93] recanere[94] et hunc unum illis esse intellectum, contrahique Marsorum cantu etiam in nocturna quiete[95].
iam parietes incendiorum deprecationibus conscribuntur. neque est facile dictu, externa verba atque ineffabilia abrogent[96] fidem validius an[97] Latina et[98] inopinata , quae[99] inridicula[100] videri cogit animus semper aliquid inmensum exspectans ac[101] dignum deo movendo, immo vero quod numini[102] imperet.
[103] dixit Homerus[104] profluvium sanguinis vulnerato femine Ulixen[105] inhibuisse carmine, Theophrastus ischiadicos sanari, Cato prodidit luxatis membris carmen auxiliare, M. Varro podagris. Caesarem dictatorem post unum ancipitem vehiculi casum ferunt semper, ut primum consedisset, id quod plerosque[106] nunc facere scimus, carmine ter repetito[107] securitatem itinerum[108] aucupari solitum.
[109] Libet[110] hanc[111] partem singulorum quoque conscientia[112] coarguere. cur enim primum anni incipientis[113] diem laetis precationibus invicem faustum ominalmur? cur[114] publicis lustris etiam nomina[115] victimas ducentium prospera[116] legimus[117] ? cur effascinationibus adoratione[118] peculiari[119] occurrimus, alii[120] Graecam Nemesin[121] invocantes, cuius ob id Romae simulacrum in Capitolio est, quamvis Latinum nomen non sit?
[122] cur ad mentionem[123] defunctorum testamur, memoriam[124] eorum a nobis non sollicitari? cur inpares numeros ad omnia vehementiores credimus, idque in febribus dierumn observatione intellegitur? cur ad primitias pomorum haec vetera esse dicimus, alia nova optamus? cur[125] sternuentes[126] salutamus ? quod etiam Tiberium Caesarem, tristissimum, ut constat, hominum[127], in vehiculo exegisse tradunt, et aliqui nominec quoque consalutare religiosius putant?
quin et absentes tinnitu aurium praesentire[128] sermones de se[129] receptum est. Attalus adfirmat, scorpione[130] viso[131] si quis dicat duo, cohiberi nec vibrare ictus. et quoniam scorpio admonuit , in Africa nemo destinat aliquid nisi[132] praefatus Africam, in ceteris vero gentibus deos ante obtestatus[133], ut velint. nam[134][135] si mensa[136] adsit[137], anulum[138] ponere translatitium [139] videmus, quoniam etiam[140] mutas[141] religiones[142] pollere manifestum est.
[143] alius[144] saliva[145] post aurem[146] digito relata sollicitudinem animi propitiat[147]. pollices, cum faveamus, premere etiam proverbio iubemur. in adorando dextram[148] ad osculum referimus totumque corpus circumagimus, quod in laevum fecisse Galliae religiosius credunt. fulgetras[149] poppysmis [150] adorare consensus gentium est.
[151] incendia inter epulas nominata aquis sub mensam[152] profusis[153] abominamur. recedente aliquo ab epulis simul verri solum aut bibente[154] conviva[155] mensam[156] vel repositorium tolli inauspicatissimum iudicatur. Servi Sulpicii principis viri[157] commentatio est quamobrem mensa[158] linquenda non sit, nondum enim[159] plures[160] quam convivae numerabantur. nam sternumento revocari ferculum mensamve[161], si non postea[162] gustetur aliquid ,[163] inter diras[164] habetur. ..... aut[165] omnino[166] inane[167] esse[168] ?
[169] haec[170] instituere illi, qui omnibus negotiis horisque interesse credebant deos et ideo placatos etiam vitiis nostris reliquerunt[171]. quin et repente conticescere[172] convivium adnotatum , set[173] non nisi in pari praesentium numero, isque[174] famae labor est ad quemcumque eorum pertinens. cibus etiam e manu prolapsus reddebatur utique[175] per mensas, vetabantque[176] munditiarum causa deflare[177], et sunt condita auguria, quid[178] loquenti cogitantive id acciderit, inter execratissima [179], si[180] pontifici accidat dicis[181] causa epulanti[182]. in mensa utique id reponi adolerique[183] ad Larem piatio est.
[184] medicamenta, priusquam adhibeantur, in mensa forte deposita negant prodesse. ungues resecari nundinis Romanis tacenti atque a[185] digito indice[186] multorum[187] persuasione[188] religiosum est, capillum vero contra[189] defluvia ac[190] dolores[191] capitis XVII luna atque XXVIIII. pagana lege in plerisque Italiae praediis cavetur[192], ne mulieres per itinera[193] ambulantes torqueant fusos aut omnino detectos[194] ferant, quoniam adversetur id[195] omnium spei, praecipue frugum.
M. Servilius Nonianus[196] princeps civitatis non[197] pridem in metu[198] lippitudinis , priusquam ipse eam nominaret aliusve ei praediceret, duabus litteris Graecis PA chartam[199] inscriptam[200] circumligatam [201] lino subnectebat collo, Mucianus ter consul eadem observatione[202] viventem muscam in linteolo albo[203], his[204] remediis carere ipsos lippitudine praedicantes. carmina quidem[205] extant contra grandines[206] contraque morborum genera contraque ambusta, quaedam etiam experta[207], sed prodendo obstat ingens verecundia in tanta animorum varietate. quapropter de iis[208] ut cuique libitum fuerit opinetur.