[1] quae[2] cura et cornis atque etiam lentisco adhibetur. ne quid non hominis ventri natum esse videatur, miscentur sapores et alio alius placere cogitur; miscentur vero et terrae caelique tractus: in alio cibi genere India advocatur, in alio Aegyptus, Creta, Cyrene[3] singulaeque terrae[4]. nec cessat in veneficiis vita, dum[5] modo omnia devoret[6]. planius hoc fiet[7] in herbarum natura.