[3] metallorum opulentia tam varia, tam dives, tam fecunda, tot saeculis suboriens , cum tantum cotidie orbe toto populentur ignes, ruinae, naufragia, bella, fraudes, tantum vero luxuria et tot mortales conterant[4]; gemmarum pictura tam multiplex, lapidum tam discolores maculae interque eos candor alicuius praeter lucem omnia excludens; medicatorum fontium vis; ignium tot locis emicantium perpetua tot saeculis incendia; spiritus letales aliubi[5] aut scrobibus emissi aut ipso loci situ mortiferi, aliubi volucribus tantum, ut Soracte vicino urbi tractu, aliubi praeter hominem ceteris animantibus,
[6] nonnumquam et homini, ut in Sinuessano agro et Puteolano[7]! spiracula vocant, alii Charonea[8], scrobes mortiferum spiritum exhalantes, item in Hirpinis Ampsancti [9] ad Mephitis aedem locum, quem qui intravere moriuntur ; simili modo Hierapoli in Asia, Matris tantum Magnae sacerdoti innoxium. aliubi[10] fatidici specus, quorum exhalatione temulenti futura praecinant, ut[11] Delphis nobilissimo oraculo. quibus in rebus quid possit aliud causae adferre mortalium quispiam quam diffusae per[12] omne[13] naturae subinde[14] aliter atque aliter numen erumpens?