Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 9, Letter 13A

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae circ. x K. Apr. 705 (49).
BALBVS CICERONI IMP. salutem DIC.

Caesar nobis litteras perbrevis misit; quarum exemplum subscripsi. Brevitate epistulae scire poteris eum valde esse distentum qui tanta de re tam breviter scripserit. Si quid praeterea novi fuerit, statim tibi scribam.

“ CAESAR OPPIO CORNELIO salutem
A. d. vii Idus Martias Brundisium veni, ad murum castra posui. Pompeius est Brundisi. Misit ad me N. Magium de pace. Quae visa sunt respondi. Hoc vos statim scire volui. Quom in spem venero de compositione aliquid me conficere, statim vos certiores faciam.”

Quo modo me nunc putas, mi Cicero, torqueri, postquam rursus in spem pacis veni, ne qua res eorum compositionem impediat? Namque quod absens facere possum opto. Quod si una essem, aliquid fortasse proficere posse mi viderer. Nunc exspectatione crucior.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation