Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 13, Letter 49

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano circ xiii K. Sept. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

Atticae primum salutem (quam equidem ruri esse arbitror; multam igitur salutem) et Piliae. De Tigellio, si quid novi. Qui quidem, ut mihi Gallus Fadius scripsit, μέμψιν ἀναφέρει mihi quandam iniquissimam, me Phameae defuisse cum eius causam recepissem. Quam quidem receperam contra pueros Octavios Cn. filios non libenter; sed Phameae causa volebam. Erat enim, si meministi, in consulatus petitione per te mihi pollicitus si quid opus esset; quod ego perinde tuebar ac si usus essem. Is ad me venit dixitque iudicem operam dare sibi constituisse eo die ipso quo de Sestio nostro lege Pompeia in consilium iri necesse erat. Scis enim dies illorum iudiciorum praestitutos fuisse. Respondi non ignorare eum quid ego deberem Sestio. Quem vellet alium diem si sumpsisset, me ei non defuturum. Ita tum ille discessit iratus. Puto me tibi narrasse. Non laboravi scilicet nec hominis alieni iniustissimam iracundiam mihi curandam putavi.

Gallo autem narravi, cum proxime Romae fui, quid audissem neque nominavi Balbum minorem. Habuit suum negotium Gallus ut scribit. Ait illum dicere me animi conscientia quod Phamean destituissem de se suspicari. Qua re tibi hactenus mando, de illo nostro, si quid poteris, exquiras, de me ne quid labores. Est bellum aliquem libenter odisse et quem ad modum non omnibus dormire, ita non omnibus servire. Etsi me hercule, ut tu intellegis, magis mihi isti serviunt, si observare servire est.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation