Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 15, Letter 6

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano vi K. Iun. vesperi a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem

Cum ad me Brutus noster scripsisset et Cassius, ut Hirtium, qui adhuc bonus fuisset (sciebam, neque eum confidebam fore mea auctoritate meliorem; Antonio est enim fortasse iratior, causae vero amicissimus), tamen ad eum scripsi eique dignitatem Bruti et Cassi commendavi. Ille quid mihi rescripsisset scire te volui, si forte idem tu quod ego existimares, istos etiam nunc vereri ne forte ipsi nostri plus animi habeant quam habent

“ HIRTIVS CICERONI suo salutem
Rurene iam redierim quaeris. An ego, cum omnes caleant, ignaviter aliquid faciam? Etiam ex urbe sum profectus, utilius enim statui abesse. Has tibi litteras exiens in Tusculanum scripsi. Noli autem me tam strenuum putare ut ad Nonas recurram. Nihil enim iam video opus esse nostra cura, quoniam praesidia sunt in tot annos provisa. Brutus et Cassius utinam quam facile a te de me impetrare possunt ita per te exorentur ne quod calidius ineant consilium! Cedentis enim haec ais scripsisse—quo aut qua re?”

“Retine, obsecro te, Cicero, illos et noli sinere haec omnia perire, quae funditus medius fidius rapinis, incendiis, caedibus pervertuntur. Tantum si quid timent caveant, nihil praeterea moliantur. Non medius fidius acerrimis consiliis plus quam etiam inertissimis, dum modo diligentibus, consequentur. Haec enim quae fluunt per se diuturna non sunt; in contentione praesentis ad nocendum habent viris. Quid speres de illis in Tusculanum ad me scribe. ”

Habes Hirti epistulam. Cui rescripsi nil illos calidius cogitare idque confirmavi. Hoc qualecumque esset te scire volui.

Obsignata iam Balbus ad me Serviliam redisse, confirmare non discessuros. Nunc exspecto a te litteras.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation