Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 15, Letter 8

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano prid. K. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem

Post tuum discessum binas a Balbo (nihil novi) itemque ab Hirtio, qui se scribit vehementer offensum esse veteranis. Exspectat animus quidnam agam de K. [Mart.]. Misi igitur Tironem et cum Tirone pluris quibus singulis, ut quidque accidisset, dares litteras, atque etiam scripsi ad Antonium de legatione, ne, si ad Dolabellam solum scripsissem, iracundus homo commoveretur. Quod autem aditus ad eum difficilior esse dicitur, scripsi ad Eutrapelum ut is ei meas litteras redderet; legatione mihi opus esse. Honestior est votiva, sed licet uti utraque.

De te, quaeso, etiam atque etiam vide. Velim possis coram; si minus [possis], litteris idem consequemur. Graeceius ad me scripsit C. Cassium sibi scripsisse homines comparari qui armati in Tusculanum mitterentur. †Id quidem mihi videbatur†; sed cavendum tamen †ut ille que† plures videndae. Sed aliquid crastinus dies ad cogitandum nobis †dare†.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation