Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 16, Letter 6

Text kindly provided by Perseus

Scr. Vibone viii K. Sext. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem

Ego adhuc (perveni enim Vibonem ad Siccam) magis commode quam strenue navigavi; remis enim magnam partem, prodromi nulli. Illud satis opportune, duo sinus fuerunt quos tramitti oporteret, Paestanus et Vibonensis. utrumque pedibus aequis tramisimus. Veni igitur ad Siccam octavo die e Pompeiano, cum unum diem Veliae constitissem; ubi quidem fui sane libenter apud Thalnam nostrum nec potui accipi, illo absente praesertim, liberalius. viiii Kal. igitur ad Siccam. Ibi tamquam domi meae scilicet. Itaque obduxi posterum diem. Sed putabam, cum Regium venissem, fore ut illic “δολιχὸν πλόον ὁρμαίνοντες” cogitaremus corbitane Patras an actuariolis ad Leucopetram Tarentinorum atque inde Corcyram et, si oneraria, statimne freto an Syracusis. Hac super re scribam ad te Regio.

Me hercule, mi Attice, saepe mecum, ἡ δεῦρ’ ὁδός σοι τί δύναται; Cur ego tecum non sum? cur ocellos Italiae, villulas meas, non video? Sed id satis superque tecum me non esse, quid fugientem? periculumne? At id nunc quidem, nisi fallor, nullum est. Ad ipsum enim revocat me auctoritas tua; scribis enim in caelum ferri profectionem meam sed ita si ante K. Ianuar. redeam; quod quidem certe enitar. Malo enim vel cum timore domi esse quam sine timore Athenis tuis. Sed tamen perspice quo ista vergant mihique aut scribe aut, quod multo malim, adfer ipse. Haec hactenus.

Illud velim in bonam partem accipias me agere tecum quod tibi maiori curae sciam esse quam ipsi mihi. Nomina mea, per deos, expedi, exsolve. Bella reliqua reliqui; sed opus est diligentia coheredibus pro Cluviano Kal. Sextil. persolutum ut sit. Cum Publilio quo modo agendum sit videbis. Non debet urgere, quoniam iure non utimur. Sed tamen ei quoque satis fieri plane volo. Terentiae vero quid ego dicam? Etiam ante diem, si potes. Quin si, ut spero, celeriter in Epirum, hoc quod satis dato debeo peto a te ut ante provideas planeque expedias et solutum relinquas.

Sed de his satis, metuoque ne tu nimium putes.

Nunc neglegentiam meam cognosce. “ De gloria” librum ad te misi. At in eo prohoemium idem est quod in Academico tertio. Id evenit ob eam rem quod habeo volumen prohoemiorum. Ex eo eligere soleo cum aliquod σύγγραμα institui. Itaque iam in Tusculano, qui non meminissem me abusum isto prohoemio, conieci id in eum librum quem tibi misi. Cum autem in navi legerem Academicos, adgnovi erratum meum. Itaque statim novum prohoemium exaravi et tibi misi. Tu illud desecabis, hoc adglutinabis. Piliae salutem dices et Atticae, deliciis atque amoribus meis.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation