Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 13, Letter 17_18

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Arpinati iii K. Quint. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

iv Kal. exspectabam Roma aliquid; †non imperassem. Igitur aliquid tuis†. Nunc eadem illa, quid Brutus cogitet, aut si aliquid egit, ecquid a Caesare. Sed quid ista quae minus curo? Attica nostra quid agat scire cupio. Etsi tuae litterae (sed iam nimis veteres sunt) recte sperare iubent, tamen exspecto recens aliquid.

(18) Vides propinquitas quid habeat. Nos vero conficiamus hortos. Conloqui videbamur in Tusculano cum essem. tanta erat crebritas litterarum. Sed id quidem iam erit. Ego interea admonitu tuo perfeci sane argutulos libros ad Varronem sed tamen exspecto quid ad ea quae scripsi ad te, primum qui intellexeris eum desiderare a me cum ipse homo πολυγραφώτατος numquam me lacessisset; deinde quem ζηλοτυπεῖν nisi forte Brutum, quem si non ζηλοτυπεῖς multo Hortensium minus aut eos qui de re publica loquuntur. Plane hoc mihi explices velim, in primis maneasne in sententia ut mittam ad eum quae scripsi, an nihil necesse putes. Sed haec coram.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation