Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 12, Letter 3

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano iii Id. Iun. a. 708 (46).
CICERO ATTICO salutem

Unum te puto minus blandum esse quam me et, si uterque nostrum est aliquando adversus aliquem, inter nos certe numquam sumus. Audi igitur me hoc ἀγοητεύτως dicentem. Ne vivam, mi Attice, si mihi non modo Tusculanum, ubi ceteroqui sum libenter, sed μακάρων νῆσοι tanti sunt ut sine te sim tot dies. Qua re obduretur hoc triduum ut te quoque ponam in eodem πάθει; quod ita est profecto. Sed velim scire hodiene statim de auctione et quo die venias. Ego me interea cum libellis; ac moleste fero Vennoni me historiam non habere.

Sed tamen ne nihil de re, nomen illud, quod a Caesare, tris habet condiciones, aut emptionem ab hasta (perdere malo, etsi praeter ipsam turpitudinem hoc ipsum puto esse perdere) aut delegationem a mancipe annua die (quis erit cui credam, aut quando iste Metonis annus veniet?) aut Vettieni condicione semissem. σκέψαι igitur. Ac vereor ne iste iam auctionem nullam faciat sed ludis factis Ἀτύπῳ subsidio currat, ne talis vir ἀλογηθῇ. Sed μελήσει. Tu Atticam, quaeso, cura et ei salutem et Piliae Tulliae quoque verbis plurimam.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation