Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 14, Letter 17

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Pompeiano iv Non. Mai. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem

In Pompeianum veni v Nonas Maias, cum pridie, ut antea ad te scripsi, Piliam in Cumano conlocavissem. Ibi mihi cenanti litterae tuae sunt redditae quas dederas Demetrio liberto pr. Kal.; in quibus multa sapienter, sed tamen talia, quem ad modum tute scribebas, ut omne consilium in fortuna positum videretur. Itaque his de rebus ex tempore et coram.

De Buthrotio negotio utinam quidem Antonium conveniam! Multum profecto proficiam. Sed non arbitrantur eum a Capua declinaturum; quo quidem metuo ne magno rei publicae malo venerit. Quod idem L. Caesari videbatur quem pridie Neapoli adfectum graviter videram. Quam ob rem ista nobis ad Kal. Iunias tractanda et perficienda sunt. Sed hactenus.

Quintus filius ad patrem acerbissimas litteras misit quae sunt ei redditae cum venissemus in Pompeianum. Quarum tamen erat caput Aquiliam novercam non esse laturum. Sed hoc tolerabile fortasse, illud vero, se a Caesare habuisse omnia, nihil a patre, reliqua sperare ab Antonio—o perditum hominem! Sed μελήσει.

Ad Brutum nostrum, ad Cassium, ad Dolabellam epistulas scripsi. Earum exempla tibi misi, non ut deliberarem reddendaene essent. Plane enim iudico esse reddendas, quod non dubito quin tu idem existimaturus sis.

Ciceroni meo, mi Attice, suppeditabis quantum videbitur meque hoc tibi onus imponere patiere. Quae adhuc fecisti mihi sunt gratissima.

Librum meum illum ἀνέκδοτον nondum, ut volui, perpolivi; ista vero quae tu contexi vis aliud quoddam separatum volumen exspectant. Ego autem, credas mihi velim, minore periculo existimo contra illas nefarias partis vivo tyranno dici potuisse quam mortuo. Ille enim nescio quo pacto ferebat me quidem mirabiliter; nunc quacumque nos commovimus, ad Caesaris non modo acta verum etiam cogitata revocamur. De Montano, quoniam Flamma venit, videbis. Puto rem meliore loco esse debere.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation