Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 5, Letter 13

Text kindly provided by Perseus

Scr. Ephesi vii K. Sext. a. 703 (51).
CICERO ATTICO salutem

Ephesum venimus a. d. xi Kal. Sextilis sexagesimo et quingentesimo post pugnam Bovillanam. Navigavimus sine timore et sine nausea sed tardius propter aphractorum Rhodiorum imbecillitatem. De concursu legationum, privatorum et de incredibili multitudine quae mihi iam Sami sed mirabilem in modum Ephesi praesto fuit aut audisse te puto aut “ Quid ad me attinet?” Verum tamen decumani quasi venissem cum imperio, Graeci quasi Ephesio praetori se alacres obtulerunt. Ex quo te intellegere certo scio multorum annorum ostentationes meas nunc in discrimen esse adductas. Sed ut spero, utemur ea palaestra quam a te didicimus omnibusque satis faciemus et eo facilius quod in nostra provincia confectae sunt pactiones. Sed hactenus, praesertim cum cenanti mihi nuntiarit Cestius se de nocte proficisci.

Tua negotiola Ephesi curae mihi fuerunt, Thermoque, tametsi ante adventum meum liberalissime erat pollicitus tuis omnibus, tamen Philogenem et Seium tradidi, Apollonidensem Xenonem commendavi. Omnino omnia se facturum recepit. Ego praeterea rationem Philogeni permutationis eius quam tecum feci edidi. Ergo haec quoque hactenus.

Redeo ad urbana. Per fortunas! quoniam Romae manes, primum illud praefulci atque praemuni quaeso ut simus annui, ne intercaletur quidem. Deinde exhauri mea mandata maximeque si quid potest de illo domestico scrupulo quem non ignoras, dein de Caesare cuius in cupiditatem te auctore incubui nec me piget. Et si intellegis quam meum sit scire et curare quid in re publica fiat—fiat autem? immo vero etiam quid futurum sit, perscribe ad me omnia, sed diligentissime imprimisque ecquid iudiciorum status aut factorum aut futurorum etiam laboret. De aqua, si curae est, si quid Philippus aget animadvertes.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation