Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 16, Letter 8

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Puteolano iv Non. Nov. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem

Cum sciam quo die venturus sim, faciam ut scias. Impedimenta exspectanda sunt quae Anagnia veniunt et familia aegra est. Kal. vesperi litterae mihi ab Octaviano. Magna molitur. Veteranos qui sunt Casilini et Calatiae perduxit ad suam sententiam. Nec mirum, quingenos denarios dat. Cogitat reliquas colonias obire. Plane hoc spectat ut se duce bellum geratur cum Antonio. Itaque video paucis diebus nos in armis fore. Quem autem sequamur? Vide nomen, vide aetatem. Atque a me postulat primum ut clam conloquatur mecum vel Capuae vel non longe a Capua. Puerile hoc quidem, si id putat clam fieri posse. Docui per litteras id nec opus esse nec fieri posse.

Misit ad me Caecinam quendam Volaterranum familiarem suum; qui haec pertulit, Antonium cum legione Alaudarum ad urbem pergere, pecunias municipiis imperare, legionem sub signis ducere. Consultabat utrum Romam cum ciↄ ciↄ ciↄ veteranorum proficisceretur an Capuam teneret et Antonium venientem excluderet an iret ad tris legiones Macedonicas quae iter secundum mare superum faciunt; quas sperat suas esse. Eae congiarium ab Antonio accipere noluerunt, ut hic quidem narrat, et ei convicium grave fecerunt contionantemque reliquerunt. Quid quaeris? ducem se profitetur nec nos sibi putat deesse oportere. Equidem suasi ut Romam pergeret. Videtur enim mihi et plebeculam urbanam et, si fidem fecerit, etiam bonos viros secum habiturus. o Brute, ubi es? quantam εὐκαιρίαν amittis! Non equidem hoc divinavi sed aliquid tale putavi fore. Nunc tuum consilium exquiro. Romamne venio an hic maneo an Arpinum (ἀσφάλειαν habet is locus) fugiam? Romam, ne desideremur si quid actum videbitur. Hoc igitur explica. Numquam in maiore ἀπορίᾳ fui.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation