Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 11, Letter 14

Text kindly provided by Perseus

Scr. Brundisii circ. vi K. Mai. a. 707 (47).
CICERO ATTICO salutem

Non me offendit veritas litterarum tuarum quod me cum communibus tum praecipuis malis oppressum ne incipis quidem, ut solebas, consolari faterisque id fieri iam non posse. Nec enim ea sunt quae erant antea cum, ut nihil aliud, comites me et socios habere putabam. Omnes enim Achaici deprecatores itemque in Asia quibus non erat ignotum, etiam quibus erat, in Africam dicuntur navigaturi. Ita praeter Laelium neminem habeo culpae socium; qui tamen hoc meliore in causa est quod iam est receptus.

De me autem non dubito quin ad Balbum et ad Oppium scripserit; a quibus, si quid esset laetius, certior factus essem, tecum etiam essent locuti. Quibuscum tu de hoc ipso conloquare velim et ad me quid tibi responderint scribas, non quod ab isto salus data quicquam habitura sit firmitudinis, sed tamen aliquid consuli et prospici poterit. Etsi omnium conspectum horreo, praesertim hoc genero, tamen in tantis malis quid aliud velim non reperio.

Quintus pergit, ut ad me et Pansa scripsit et Hirtius, isque item Africam petere cum ceteris dicitur. Ad Minucium Tarentum scribam et tuas litteras mittam; ad te scribam num quid egerim. HS ⅹ̅ⅹ̅ⅹ̅ potuisse mirarer, nisi multa de Fufidianis praediis. † et advideo tamen exspecto†; quem videre, si ullo modo potest (poscit enim res), pervelim. Iam extremum concluditur; †ibi facile est, quod quale sit hic gravius existimare†. Vale.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation