Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 16, Letter 9

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Puteolano prid. Non. Nov. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem

Binae uno die mihi litterae ab Octaviano, nunc quidem ut Romam statim veniam; velle se rem agere per senatum. Cui ego non posse senatum ante K. Ianuar., quod quidem ita credo. Ille autem addit “consilio tuo.” Quid multa? ille urget, ego autem σκήπτομαι. Non confido aetati, ignoro quo animo. Nil sine Pansa tuo volo. Vereor ne valeat Antonius nec a mari discedere libet et metuo ne quae ἀριστεία me absente. Varroni quidem displicet consilium pueri, mihi non. Si firmas copias habet, Brutum habere potest, et rem gerit palam. Centuriat Capuae, dinumerat. Iam iamque video bellum. Ad haec rescribe. Tabellarium meum Kalend. Roma profectum sine tuis litteris miror.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation