Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 4, Letter 13

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano m. Nov. post xvii K. Dec. a. 699 (55).
CICERO ATTICO salutem

Nos in Tusculanum venisse a. d. xvii Kal. Dec. video te scire. Ibi Dionysius nobis praesto fuit. Romae a. d. xiiii Kal. volumus esse. Quid dico “volumus”? immo vero cogimur. Milonis nuptiae. Comitiorum non nulla opinio est. Ego, ut sit rata, afuisse me in altercationibus quas in senatu factas audio fero non moleste. Nam aut defendissem quod non placeret aut defuissem cui non oporteret. Sed me hercule velim res istas et praesentem statum rei publicae et quo animo consules ferant hunc σκυλμὸν scribas ad me quantum pote. Valde sum ὀξύπεινος et, si quaeris, omnia mihi sunt suspecta.

Crassum quidem nostrum minore dignitate aiunt profectum paludatum quam olim aequalem eius L. Paulum, item iterum consulem. o hominem nequam! De libris oratoriis factum est a me diligenter. Diu multumque in manibus fuerunt. Describas licet. Illud etiam atque etiam te rogo, τὴν παροῦσαν καταστάσιν τυπῶδως, ne istuc hospes veniam.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation