Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 13, Letter 37

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano iv Non. Sext. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

Has alteras hodie litteras. De Xenonis nomine et de Epiroticis ⅹ̅ⅹ̅ⅹ̅ⅹ̅ nihil potest fieri nec commodius nec aptius quam ut scribis. Id erat locutus mecum eodem modo Balbus minor.

Nihil novi sane nisi Hirtium cum Quinto acerrime pro me litigasse; omnibus eum locis furere maximeque in conviviis cum multa de me tum redire ad patrem; nihil autem ab eo tam ἀξιοπίστως dici quam alienissimos nos esse a Caesare; fidem nobis habendam non esse, me vero etiam cavendum (φοβερὸν ἂν ἦν nisi viderem scire regem me animi nihil habere), Ciceronem vero meum vexari; sed id quidem arbitratu suo.

Laudationem Porciae gaudeo me ante dedisse Leptae tabellario quam tuas acceperim litteras. Eam tu igitur, si me amas, curabis, si modo mittetur, isto modo mittendam Domitio et Bruto.

De gladiatoribus, de ceteris quae scribis ἀνεμοφόρητα, facies me cotidie certiorem. Velim, si tibi videtur, appelles Balbum et Offilium. De auctione proscribenda equidem locutus sum cum Balbo. Placebat (puto conscripta habere Offilium omnia; habet et Balbus) sed Balbo placebat propinquum diem et Romae; si Caesar moraretur, posse diem differri. Sed is quidem adesse videtur. Totum igitur considera; placet enim Vestorio.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation