Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 5, Letter 6

Text kindly provided by Perseus

Scr. Tarenti xiv K. Iun. a. 703 (51).
CICERO ATTICO salutem

Tarentum veni at d. xv Kal. Iunias. Quod Pomptinum statueram exspectare, commodissimum duxi dies eos quoad ille veniret cum Pompeio consumere eoque magis quod ei gratum esse id videbam, qui etiam a me petierit ut secum et apud se essem cotidie. Quod concessi libenter. Multos enim eius praeclaros de re publica sermones accipiam, instruar etiam consiliis idoneis ad hoc nostrum negotium.

Sed ad te brevior iam in scribendo incipio fieri dubitans Romaene sis an iam profectus. Quod tamen quoad ignorabo, scribam aliquid potius quam committam ut tibi cum possint reddi a me litterae non reddantur. Nec tamen iam habeo quod aut mandem tibi aut narrem. Mandavi omnia; quae quidem tu, ut polliceris, exhauries. Narrabo cum aliquid habebo novi. Illud tamen non desinam, dum adesse te putabo, de Caesaris nomine rogare ut confectum relinquas. Avide exspecto tuas litteras et maxime ut norim tempus profectionis tuae.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation