Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 10, Letter 3a

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Arcano vii Id. Apr. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem

A. d. vii Idus alteram tibi eodem die hanc epistulam dictavi et pridie dederam mea manu longiorem. Visum te aiunt in regia, nec reprehendo, quippe cum ipse istam reprehensionem non fugerim. Sed exspecto tuas litteras neque iam sane video quid exspectem, sed tamen, etiam si nihil erit, id ipsum ad me velim scribas.

Caesar mihi ignoscit per litteras quod non venerim, seseque in optimam partem id accipere dicit. Facile patior, quod scribit, secum Titinium et Servium questos esse quia non idem sibi quod mihi remisisset. Homines ridiculos! qui cum filios misissent ad Cn. Pompeium circumsedendum, ipsi in senatum venire dubitarint. Sed tamen exemplum misi ad te Caesaris litterarum.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation