Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 8, Letter 5

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Formiano vii K. Mart. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem

Cum ante lucem viii Kal. litteras ad te de Dionysio dedissem, vesperi ad nos eodem die venit ipse Dionysius auctoritate tua permotus, ut suspicor; quid enim putem aliud? Etsi solet eum, cum aliquid furiose fecit, paenitere. Numquam autem cerritior fuit quam in hoc negotio. Nam quod ad te non scripseram, postea audivi a tertio miliario tum eum isse πολλὰ μάτην κεράεσσιν ἐς ἠέρα θυμήναντα, multa, inquam, mala cum dixisset: suo capiti, ut aiunt. Sed en meam mansuetudinem! coniecerim in fasciculum una cum tua vehementem ad illum epistulam. Hanc ad me referri volo nec ullam ob aliam causam Pollicem servum a pedibus meum Romam misi. Eo autem ad te scripsi ut, si tibi forte reddita esset, mihi curares referendam, ne in illius manus perveniret.

Novi si quid esset scripsissem. Pendeo animi exspectatione de re Corfiniensi, in qua de salute rei publicae decernetur. Tu fasciculum, qui est M’. Curio inscriptus, velim cures ad eum perferendum Tironemque Curio commendes et ut det ei si quid opus erit in sumptum roges.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation