Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 15, Letter 3

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Arpinati xt K. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem

undecimo Kal. accepi in Arpinati duas epistulas tuas, quibus duabus meis respondisti. una erat xv Kal., altera xii data. Ad superiorem igitur prius. Accurres in Tusculanum, ut scribis; quo me vi Kal. venturum arbitrabar. Quod scribis parendum victoribus, non mihi quidem cui sunt multa potiora. Nam illa quae recordaris Lentulo et Marcello consulibus acta in aede Apollinis, nec causa eadem est nec simile tempus, praesertim cum Marcellum scribas aliosque discedere. Erit igitur nobis coram odorandum et constituendum tutone Romae esse possimus. Novi conventus habitatores sane movent; in magnis enim versamur angustiis. Sed sunt ista parvi; quin et maiora contemnimus. Calvae testamentum cognovi, hominis turpis ac sordidi; Tabula Demonici quod tibi curae est gratum. De †malo† scripsi iam pridem ad Dolabellam accuratissime, modo redditae litterae sint. Eius causa et cupio et debeo.

Venio ad propiorem. Cognovi de Alexione quae desiderabam. Hirtius est tuus. Antonio, †quoniam† est, volo peius esse. De Quinto filio, ut scribis, †A. M. C.† De patre coram agemus. Brutum omni re qua possum cupio iuvare. Cuius de oratiuncula idem te quod me sentire video. Sed parum intellego quid me velis scribere quasi a Bruto habita oratione, cum ille ediderit. Qui tandem convenit? an sic ut in tyrannum iure optimo caesum? Multa dicentur, multa scribentur a nobis sed alio modo et tempore. De sella Caesaris bene tribuni; praeclaros etiam xiv ordines! Brutum apud me fuisse gaudeo, modo et libenter fuerit et sat diu.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation