Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 1, Letter 12

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae In Ian. a. 693 (61)
CICERO ATTICO salutem

Teucris illa lentum sane negotium, neque Cornelius ad Terentiam postea rediit. Opinor ad Considium, Axium, Selicium confugiendum est; nam a Caecilio propinqui minore centesimis nummum movere non possunt. Sed ut ad prima illa redeam, nihil ego illa impudentius, astutius, lentius vidi. “ Libertum mitto, Tito mandavi.” σκήψεις atque ἀναβολαί; sed nescio an ταὐτόματον ἡμῶν. Nam mihi Pompeiani prodromi nuntiant aperte Pompeium acturum Antonio succedi, oportere eodemque tempore aget praetor ad populum. Res eius modi est ut ego nec per bonorum nec per popularem existimationem honeste possim hominem defendere, nec mihi libeat, quod vel maximum est. Etenim accidit hoc, quod totum cuius modi sit mando tibi ut perspicias.

Libertum ego habeo sane nequam hominem, Hilarum dico, ratiocinatorem et clientem tuum. De eo mihi Valerius interpres nuntiat Thyillusque se audisse scribit haec, esse hominem cum Antonio; Antonium porro in cogendis pecuniis dictitare partem mihi quaeri et a me custodem communis quaestus libertum esse missum. Non sum mediocriter commotus neque tamen credidi, sed certe aliquid sermonis fuit. Totum investiga, cognosce, perspice et nebulonem illum, si quo pacto potes, ex istis locis amove. Huius sermonis Valerius auctorem Cn. Plancium nominabat. Mando tibi plane totum ut videas cuius modi sit.

Pompeium nobis amicissimum constat esse. Divortium Muciae vehementer probatur. P. Clodium Appi f., credo te audisse cum veste muliebri deprehensum domi C. Caesaris cum pro populo fieret, eumque per manus servulae servatum et eductum; rem esse insigni infamia. Quod te moleste ferre certo scio.

Quid praeterea ad te scribam non habeo, et me hercule eram in scribendo conturbatior. Nam puer festivus anagnostes noster Sositheus decesserat meque plus quam servi mors debere videbatur commoverat. Tu velim saepe ad nos scribas. Si rem nullam habebis, quod in buccam venerit scribito. Kal. Ianuariis M. Messalla, M. Pisone coss.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation