Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 11, Letter 11

Text kindly provided by Perseus

Scr. Brundisi viri Id. Mart. a. 707 (47).
CICERO ATTICO salutem

Confectus iam cruciatu maximorum dolorum ne si sit quidem quod ad te debeam scribere facile id exsequi possim, hoc minus, quod res nulla est quae scribenda sit cum praesertim ne spes quidem ulla ostendatur fore melius. Ita iam ne tuas quidem litteras exspecto, quamquam semper aliud adferunt quod velim. Qua re tu quidem scribito, cum erit quoi des. Ego tuis proximis, quas tamen iam pridem accepi, nihil habeo quod rescribam; longo enim intervallo video immutata esse omnia; illa esse firma quae debeant, nos stultitiae nostrae gravissimas poenas pendere.

P. Sallustio curanda sunt HS. ⅹ̅ⅹ̅ⅹ̅ quae accepi a Cn. Sallustio. Velim videas ut sine mora curentur. De ea re scripsi ad Terentiam. Atque hoc ipsum iam prope consumptum est. Qua re id quoque velim cum illa videas, ut sit qui utamur. Hic fortasse potero sumere, si sciam istic paratum fore; sed, prius quam id scirem, nihil sum ausus sumere. Qui sit omnium rerum status noster vides. Nihil est mali quod non et sustineam et exspectem. Quarum rerum eo gravior est dolor quo culpa maior. Ille in Achaia non cessat de nobis detrahere. Nihil videlicet tuae litterae profecerunt. Vale. viii Idus Mart.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation