Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 15, Letter 15

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Antiati Id. Iun. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem

L. Antonio male sit, si quidem Buthrotiis molestus est! Ego testimonium composui quod cum voles obsignabitur. Nummos Arpinatium, si L. Fadius aedilis petet, vel omnis reddito. Ego ad te alia epistula scripsi de HS ⅽ̅ⅹ̅ quae Statio curarentur. Si ergo petet Fadius, ei volo reddi, praeter Fadium nemini. Apud me †item puto depositum† Id scripsi ad Erotem ut redderet.

Reginam odi. Id me iure facere scit sponsor promissorum eius Ammonius, quae quidem erant φιλόλογα et dignitatis meae ut vel in contione dicere auderem. Saran autem, praeterquam quod nefarium hominem, cognovi praeterea in me contumacem. Semel eum omnino domi meae vidi. Cum φιλοφρόνως ex eo quaererem quid opus esset, Atticum se dixit quaerere. Superbiam autem ipsius reginae, cum esset trans Tiberim in hortis, commemorare sine magno dolore non possum. Nihil igitur cum istis; nec tam animum me quam stomachum habere arbitrantur.

Profectionem meam, ut video, Erotis dispensatio impedit. Nam cum ex reliquis quae Nonis Aprilibus fecit abundare debeam, cogor mutuari, quodque ex istis fructuosis rebus receptum est, id ego ad illud fanum sepositum putabam. Sed haec Tironi mandavi quem ob eam causam Romam misi; te nolui impeditum impedire.

Cicero noster quo modestior est eo me magis commovet. Ad me enim de hac re nihil scripsit ad quem nimirum potissimum debuit; scripsit hoc autem ad Tironem, sibi post Kalend. Aprilis (sic enim annuum tempus confici) nihil datum esse. Tibi pro tua natura semper placuisse teque existimasse †id etiam ad dignitatem meam pertinere eum non modo perliberaliter a nobis sed etiam ornate cumulateque tractari. Qua re velim cures (nec tibi essem molestus, si per alium hoc agere possem) ut permutetur Athenas quod sit in annuum sumptum ei. Scilicet Eros numerabit. Eius rei causa Tironem misi. Curabis igitur et ad me si quid tibi de eo videbitur scribes.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation