Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 12, Letter 51

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano xiii K. luit. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

Tironem habeo citius quam verebar. Venit etiam Nicias, et Valerium hodie audiebam esse venturum. Quamvis multi sint, magis tamen ero solus quam si unus esses. Sed exspecto te, a Peducaeo utique, tu autem significas aliquid etiam ante. Verum id quidem ut poteris.

De Vergilio, ut scribis. Hoc tamen velim scire quando auctio. Epistulam ad Caesarem mitti video tibi placere. Quid quaeris? mihi quoque hoc idem maxime placuit et eo magis quod nihil est in ea nisi optimi civis, sed ita optimi ut tempora; quibus parere omnes πολιτικοὶ praecipiunt. Sed scis ita nobis esse visum ut isti ante legerent. Tu igitur id curabis. Sed nisi plane iis intelleges placere, mittenda non est. Id autem utrum illi sentiant anne simulent tu intelleges. Mihi simulatio pro repudiatione fuerit. τοῦτο δὲ μηλώσῃ.

De Caerellia quid tibi placeret Tiro mihi narravit; debere non esse dignitatis meae, perscriptionem tibi placere: Hoc métuere, alterum ín metu non pónere. Sed et haec et multa alia coram. Sustinenda tamen, si tibi videbitur, solutio est nominis Caerelliani dum et de Metone et de Faberio sciamus.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation