Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 13, Letter 33a

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano vii. Id. Quint. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

De Varrone loquebamur: lupus in fabula. Venit enim ad me et quidem id temporis ut retinendus esset. Sed ego ita egi ut non scinderem paenulam. Memini enim tuum “ Et multi erant nosque imparati.” Quid refert? Paulo post C. Capito cum T. Carrinate. Horum ego vix attigi paenulam. Tamen remanserunt ceciditque belle. Sed casu sermo a Capitone de urbe augenda, a ponte Mulvio Tiberim duci secundum montis Vaticanos, campum Martium coaedificari, illum autem campum Vaticanum fieri quasi Martium campum. “ Quid ais?” inquam; “at ego ad tabulam ut, si recte possem, Scapulanos hortos.” “ Cave facias” inquit; “nam ista lex perferetur; vult enim Caesar.” Audire me facile passus sum, fieri autem moleste fero. Sed tu quid ais? Quamquam quid quaero? Nosti diligentiam Capitonis in rebus novis perquirendis. Non concedit Camillo. Facies me igitur certiorem de Idibus. Ista enim me res adducebat. Eo adiunxeram ceteras quas consequi tamen biduo aut triduo post facile potero.

Te tamen in via confici minime volo; quin etiam Dionysio ignosco. De Bruto quod scribis, feci ut ei liberum esset, quod ad me attineret. Scripsi enim ad eum heri Idibus eius opera mihi nihil opus esse.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation