Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 10, Letter 7

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Cumano circ. ix K. Mai. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem

Ego vero Apuliam et Sipontum et tergiversationem istam probo nec tuam rationem eandem esse duco quam meam, non quin in re publica rectum idem sit utrique nostrum, sed ea non agitur. Regnandi contentio est, in qua pulsus est modestior rex et probior et integrior et is, qui nisi vincit, nomen populi Romani deleatur necesse est, sin autem vincit, Sullano more exemploque vincet. Ergo hac in contentione neutrum tibi palam sentiendum et tempori serviendum est. Mea causa autem alia est, quod beneficio vinctus ingratus esse non possum, nec tamen in acie me sed Melitae aut alio in loco simili [oppidulo] futurum puto. “ Nihil ” inquies “iuvas eum in quem ingratus esse non vis?” Immo minus fortasse voluisset. Sed de hoc videbimus; exeamus modo. Quod ut meliore tempore possimus facit Adriano mari Dolabella, Fretensi Curio.

Iniecta autem mihi spes quaedam est velle mecum Ser. Sulpicium conloqui. Ad eum misi Philotimum libertum cum litteris. Si vir esse volet, praeclara συνοδία, sin autem—, erimus nos qui solemus.

Curio mecum vixit iacere Caesarem putans offensione populari Siciliaeque diffidens si Pompeius navigare coepisset.

Quintum puerum accepi vehementer. Avaritiam video fuisse et spem magni congiari. Magnum hoc malum est, sed scelus illud quod timueramus spero nullum fuisse. Hoc autem vitium puto te existimare non a nostra indulgentia sed a natura profectum. Quem tamen nos disciplina regemus.

De Oppiis Veliensibus quid placeat cum Philotimo videbis Epirum nostram putabimus sed alios cursus videbamur habituri.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation