Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 13, Letter 31

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano v K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

v Kal. mane accepi a Demea litteras pridie datas ex quibus aut hodie aut cras te exspectare deberem. Sed, ut opinor, idem ego qui exspecto tuum adventum morabor te. Non enim puto tam expeditum Faberianum negotium futurum, etiam si est futurum ut non habeat aliquid morae.

Cum poteris igitur. Quoniam etiamnum abes, Dicaearchi quos scribis libros sane velim mi mittas, addas etiam καταβάσεως.

De epistula ad Caesarem κέκρικα; atque id ipsum quod isti aiunt illum scribere, se nisi constitutis rebus non iturum in Parthos, idem ego suadebam in illa epistula. utrum liberet facere posse auctore me. Hoc enim ille exspectat videlicet neque est facturus quicquam nisi de meo consilio. Obsecro abiciamus ista et semiliberi saltem simus; quod adsequemur et tacendo et latendo.

Sed adgredere Othonem, ut scribis. Confice, mi Attice, istam rem. Nihil enim aliud reperio ubi et in foro non sim et tecum esse possim. Quanti autem, hoc mihi venit in mentem. C. Albanius proximus est vicinus. Is ciↄ iugerum de M. Pilio emit, ut mea memoria est, HS ⅽ̅ⅹ̅ⅴ̅. Omnia scilicet nunc minoris. Sed accedit cupiditas, in qua praeter Othonem non puto nos ullum adversarium habituros. Sed eum ipsum tu poteris movere, facilius etiam si Canum haberes. o gulam insulsam! Pudet me patris. Rescribes si quid voles.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation