Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 12, Letter 22

Text kindly provided by Perseus

Scr. Asturae xv K. Apr. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

De Terentia quod mihi omne onus imponis, non cognosco tuam in me indulgentiam. Ista enim sunt ipsa vulnera quae non possum tractare sine maximo gemitu. Moderare igitur, quaeso, ut potes. Neque enim a te plus quam potes postulo.

Potes autem quid veri sit perspicere tu unus. De Rutilia quoniam videris dubitare, scribes ad me cum scies sed quam primum, et num Clodia D. Bruto consulari filio suo mortuo vixerit. Id de Marcello aut certe de Postumia sciri potest, illud autem de M. Cotta aut de Syro aut de Satyro.

De hortis etiam atque etiam rogo. Omnibus meis eorumque quos scio mihi non defuturos facultatibus (sed potero meis) enitendum mihi est. Sunt etiam quae vendere facile possim. Sed ut non vendam eique usuram pendam a quo emero non plus annum, possum adsequi quod volo, si tu me adiuvas. Paratissimi sunt Drusi; cupit enim vendere. Proximos puto Lamiae; sed abest. Tu tamen, si quid potes, odorare. Ne Silius quidem quicquam utitur et iis† usuris facillime sustentabitur. Habe tuum negotium nec quid res mea familiaris postulet quam ego non curo sed quid velim et cur velim existima.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation