Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 7, Letter 8

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Formiano vi aut v K. Ian. a. 704 (50).
CICERO ATTICO salutem

Quid opus est de Dionysio tam valde adfirmare? An mihi nutus tuus non faceret fidem? Suspicionem autem eo mihi maiorem tua taciturnitas adtulerat, quod et tu soles conglutinare amicitias testimoniis tuis et illum aliter cum aliis de nobis locutum audiebam. Sed prorsus ita esse ut scribis mihi persuades. Itaque ego is in illum sum quem tu me esse vis.

Diem tuum ego quoque ex epistula quadam tua quam incipiente febricula scripseras mihi notaveram et animadverteram posse pro re nata te non incommode ad me in Albanum venire iii Nonas Ianuar. Sed, amabo te, nihil incommodo valetudinis feceris. Quid enim est tantum in uno aut altero die?

Dolabellam video Liviae testamento cum duobus coheredibus esse in triente sed iuberi mutare nomen. Est πολιτικὸν σκέμμα rectumne sit nobili adulescenti mutare nomen mulieris testamento. Sed id φιλοσοφώτερον διευκρινήσομεν, cum sciemus quantum quasi sit in trientis triente.

Quod putasti fore ut ante quam istuc venirem Pompeium viderem, factum est ita; nam vi Kal. ad Lavernium me consecutus est. una Formias Venimus et ab hora octava ad vesperum secreto conlocuti sumus. Quod quaeris ecquae spes pacificationis sit, quantum ex Pompei multo et accurato sermone perspexi, ne voluntas quidem est. Sic enim existimat, si ille vel dimisso exercitu consul factus sit, σύγχυσιν τῆς πολιτείας fore, atque etiam putat eum, cum audierit contra se diligenter parari, consulatum hoc anno neglecturum ac potius exercitum provinciamque retenturum. Sin autem ille fureret, vehementer hominem contemnebat et suis et rei publicae copiis confidebat. Quid quaeris? etsi mihi crebro ξυνὸς Ἐνυάλιος occurrebat, tamen levabar cura virum fortem et peritum et plurimum auctoritate valentem audiens πολιτικῶς de pacis simulatae periculis disserentem.

Habebamus autem in manibus Antoni contionem habitam x Kal. Ianuar., in qua erat accusatio Pompei usque a toga pura, querela de damnatis, terror armorum. In quibus ille “ Quid censes” aiebat “facturum esse ipsum, si in possessionem rei publicae venerit, cum haec quaestor eius infirmus et inops audeat dicere?” Quid multa? non modo non expetere pacem istam sed etiam timere visus est. Ex illa autem sententia †i† relinquendae urbis movet hominem, ut puto. Mihi autem illud molestissimum est, quod solvendi sunt nummi Caesari et instrumentum triumphi eo conferendum. Est enim ἄμορφον ἀντιπολιτευομένου χρεωφειλέτην esse. Sed haec et multa alia coram.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation