Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 11, Letter 24

Text kindly provided by Perseus

Scr. Brundisi viii Id. Sext. a. 707 (47).
CICERO ATTICO salutem

Quae dudum ad me et quae etiam †ad me visat† Tulliam de me scripsisti, ea sentio esse vera. Eo sum miserior, etsi nihil videbatur addi posse, quod mihi non modo irasci gravissima iniuria accepta sed ne dolere quidem impune licet. Qua re istuc feramus. Quod cum tulerimus, tamen eadem erunt perpetienda quae tu ne accidant ut caveamus mones. Ea enim est a nobis contracta culpa ut omni statu omnique populo exitum habitura videatur.

Sed ad meam manum redeo, erunt enim haec occultius agenda. Vide, quaeso, etiam nunc de testamento, quod tum factum cum illa †querere† coeperat. Non, credo, te commovit; neque enim rogavit ne me quidem. Sed quasi ita sit, quoniam in sermonem iam venisti, poteris eam monere ut aliquoi committat cuius extra periculum huius belli fortuna sit. Equidem tibi potissimum velim, si idem illa vellet. Quam quidem celo miseram me hoc timere. De illo altero scio equidem venire nunc nil posse sed seponi et occultari possunt ut extra ruinam sint eam quae impendet.

Nam quod scribis nobis nostra et tua et Terentiae fore parata, tua credo, nostra quae poterunt esse? De Terentia autem (mitto cetera quae sunt innumerabilia) quid ad hoc addi potest? Scripseras ut HS ⅹ̅ⅰ̅ⅰ̅ permutarem; tantum esse reliquum de argento. Misit illa cciↄↄ mihi et adscripsit tantum esse reliquum. Cum hoc tam parvum de parvo detraxerit, perspicis quid in maxima re fecerit.

Philotimus non modo nullus venit sed ne per litteras quidem aut per nuntium certiorem facit me quid egerit. Epheso qui veniunt ibi se eum de suis controversiis in ius adeuntem vidisse nuntiant; quae quidem (ita enim veri simile est) in adventum Caesaris fortasse reiciuntur. Ita aut nihil puto eum habere quod putet ad me celerius perferendum aut adeo me in malis esse despectum ut, etiam si quid habet, id nisi omnibus suis negotiis confectis ad me referre non curet. Ex quo magnum equidem capio dolorem sed non tantum quantum videor debere. Nihil enim mea minus interesse puto quam quid illinc adferatur. Id quam ob rem te intellegere certo scio.

Quod me mones de vultu et oratione ad tempus accommodanda, etsi difficile est, tamen imperarem mihi, si mea quicquam interesse putarem. Quod scribis litteris putare Africanum negotium confici posse, vellem scriberes cur ita putares; mihi quidem nihil in mentem venit qua re id putem fieri posse. Tu tamen velim, si quid erit quod consolationis aliquid habeat, scribas ad me; sin, ut perspicio, nihil erit, scribas id ipsum. Ego ad te, si quid audiero citius, scribam. Vale. viii Idus Sextil.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation