Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 15, Letter 27

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Arpinati. v Non. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem

Gaudeo id te mihi suadere quod ego mea sponte pridie feceram. Nam cum ad te VI Nonas darem, eidem tabellario dedi etiam ad Sestium scriptas πάνυ φιλοστόργως. Ille autem, quod Puteolos persequitur, humane, quod queritur, iniuste. Non enim ego tam illum exspectare dum de Cosano rediret debui quam ille aut non ire ante quam me vidisset aut citius reverti. Sciebat enim me celeriter velle proficisci seseque ad me in Tusculanum scripserat esse venturum.

Te, ut a me discesseris, lacrimasse moleste ferebam. Quod si me praesente fecisses, consilium totius itineris fortasse mutassem. Sed illud praeclare quod te consolata est spes brevi tempore congrediendi; quae quidem exspectatio me maxime sustentat. Meae tibi litterae non deerunt. De Bruto scribam ad te omnia. Librum tibi celeriter mittam “de gloria.” Excudam aliquid Ἡρακλείδειον quod lateat in thesauris tuis. De Planco memini.

Attica iure queritur. Quod me de Bacchi, de statuarum coronis certiorem fecisti, valde gratum; nec quicquam posthac non modo tantum sed ne tantulum quidem praeterieris. Et de Herode et Mettio meminero et de omnibus quae te velle suspicabor modo. o turpem sororis tuae filium! Cum haec scriberem, adventabat αὐτῇ βουλύσει cenantibus nobis.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation