Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 13, Letter 29

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano vi K. Iun. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

De hortis ex tuis litteris cognovi et ex Chrysippo. In villa cuius insulsitatem bene noram video nihil aut pauca mutata; balnearia tamen laudat maiora, de minoribus ait hiberna effici posse. Tecta igitur ambulatiuncula addenda est; quam ut tantam faciamus quantam in Tusculano fecimus prope dimidio minoris constabit isto loco. Ad id autem quod volumus ἀφίδρυμα nihil aptius videtur quam lucus quem ego noram; sed celebritatem nullam tum habebat, nunc audio maximam. Nihil est quod ego malim. In hoc τὸν τῦφόν μου πρὸς θεῶν τροποφόρησον. Reliquum est, si Faberius nobis nomen illud explicat, noli quaerere quanti; Othonem vincas volo. Nec tamen insaniturum illum puto; nosse enim mihi hominem videor. Ita male autem audio ipsum esse tractatum ut mihi ille emptor non esse videatur. Quid enim? pateretur? Sed quid argumentor?

Si Faberianum explicas, emamus vel magno; si minus, ne parvo quidem possumus. Clodiam igitur. a qua ipsa ob eam causam sperare videor, quod et multo minoris sunt et Dolabellae nomen tam expeditum videtur ut etiam repraesentatione confidam. De hortis satis. Cras aut te aut causam; quam quidem puto futuram Faberianam. Sed si poteris. Ciceronis epistulam tibi remisi.

o te ferreum qui illius periculis non moveris! Me quoque accusat. Eam tibi epistulam †misissem†. Nam illam alteram de rebus gestis eodem exemplo puto. In Cumanum hodie misi tabellarium. Ei dedi tuas ad Vestorium quas Pharnaci dederas.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation