Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 2, Letter 25

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae ante K. a. 695 (59): fort. m. Oct.
CICERO ATTICO salutem

Cum aliquem apud te laudaro tuorum familiarium, volam illum scire ex te me id fecisse, ut nuper me scis scripsisse ad te de Varronis erga me officio, te ad me rescripsisse eam rem summae tibi voluptati esse. Sed ego mallem ad illum scripsisses mihi illum satis facere, non quo faceret sed ut faceret; mirabiliter enim moratus est sicut nosti, ἑλικτὰ καὶ οὐδέν—. Sed nos tenemus praeceptum illud τὰς τῶν κρατούντων—. At hercule alter tuus familiaris Hortalus quam plena manu, quam ingenue, quam ornate nostras laudes in astra sustulit, cum de Flacci praetura et de illo tempore Allobrogum diceret! Sic habeto nec amantius nec honorificentius nec copiosius potuisse dici. Ei te hoc scribere a me tibi esse missum sane volo.

Sed quid tu scribas? quem iam ego venire atque adesse arbitror; ita enim egi tecum superioribus litteris. Valde te exspecto, valde desidero neque ego magis quam ipsa res et tempus poscit.

His de negotiis quid scribam ad te nisi idem quod saepe? re publica nihil desperatius, iis quorum opera nihil maiore odio. Nos, ut opinio et spes et coniectura nostra fert, firmissima benevolentia hominum muniti sumus. Qua re advola; aut expedies nos omni molestia aut eris particeps. Ideo sum brevior quod, ut spero, coram brevi tempore conferre quae volumus licebit. Cura ut valeas.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation