Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 1, Letter 4

Text kindly provided by Perseus

Scr. Romae in a. 688 (66).
CICERO ATTICO salutem

Crebras exspectationes nobis tui commoves. Nuper quidem cum iam te adventare arbitraremur, repente abs te in mensem Quintilem reiecti sumus. Nunc vero sentio, quod commodo tuo facere poteris, venias ad id tempus quod scribis; obieris Quinti fratris comitia, nos longo intervallo viseris, Acutilianam controversiam transegeris. Hoc me etiam Peducaeus ut ad te scriberem admonuit. Putamus enim utile esse te aliquando iam rem transigere.

Mea intercessio parata et est et fuit. Nos hic incredibili ac singulari populi voluntate de C. Macro transegimus. Cui cum aequi fuissemus, tamen multo maiorem fructum ex populi existimatione illo damnato cepimus quam ex ipsius si absolutus esset gratia cepissemus.

Quod ad me de Hermathena scribis, per mihi gratum est. Est ornamentum Academiae proprium meae, quod et Hermes commune omnium et Minerva singulare est insigne eius gymnasi. Qua re velim, ut scribis, ceteris quoque rebus quam plurimis eum locum ornes. Quae mihi antea signa misisti, ea nondum vidi; in Formiano sunt, quo ego nunc proficisci cogitabam. Illa omnia in Tusculanum deportabo. Caietam, si quando abundare coepero, ornabo. Libros tuos conserva et noli desperare eos me meos facere posse. Quod si adsequor, supero Crassum divitiis atque omnium vicos et prata contemno.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation