Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 5, Letter 18

Text kindly provided by Perseus

Scr. in castris ad Cybistra xi K. Oct. a. 703 (51).
CICERO ATTICO salutem

Quam vellem Romae esses, si forte non es! Nihil enim certi habebamus nisi accepisse nos tuas litteras a. d. xiiii Kal. Sextil. datas, in quibus scriptum esset te in Epirum iturum circiter Kal. Sextil. Sed sive Romae es sive in Epiro, Parthi Euphraten transierunt duce Pacoro, Orodis regis Parthorum filio, cum cunctis fere copiis. Bibulus nondum audiebatur esse in Syria; Cassius in oppido Antiochia est cum omni exercitu, nos in Cappadocia ad Taurum cum exercitu ad Cybistra; hostis in Cyrrhestica quae Syriae pars proxima est provinciae meae. His de rebus scripsi ad senatum, quas litteras, si Romae es, videbis putesne reddendas et multa, immo omnia, quorum κεφάλαιον ne quid inter caesa et porrecta, ut aiunt, oneris mihi addatur aut temporis. Nobis enim hac infirmitate exercitus inopia sociorum, praesertim fidelium, certissimum subsidium est hiems. Ea si venerit nec illi ante in meam provinciam transierint, unum vereor ne senatus propter urbanarum rerum metum Pompeium nolit dimittere. Quod si alium ad ver mittit, non laboro, nobis modo temporis ne quid prorogetur.

Haec igitur, si es Romae; sin abes aut etiam si ades, haec negotia sic se habent. Stamus animis et, quia consiliis, ut videmur, bonis utimur, speramus etiam manu. Tuto consedimus copioso a frumento, Ciliciam prope conspiciente, expedito ad mutandum loco, parvo exercitu sed, ut spero, ad benevolentiam erga nos consentiente. Quem nos Deiotari adventu cum suis omnibus copiis duplicaturi eramus. Sociis multo fidelioribus utimur quam quisquam usus est; quibus incredibilis videtur nostra et mansuetudo et abstinentia. Dilectus habetur civium Romanorum; frumentum ex agris in loca tuta comportatur. Si fuerit occasio, manu, si minus, locis nos defendemus.

Qua re bono animo es. Video enim te et, quasi coram adsis, ita cerno συμπάθειαν amoris tui. Sed te rogo, si ullo pacto fieri poterit, si integra in senatu nostra causa ad Kal. Ianuarias manserit, ut Romae sis mense Ianuario. Profecto nihil accipiam iniuriae, si tu aderis. Amicos consules habemus, nostrum tribunum pl. Furnium. Verum tua est opus adsiduitate, prudentia, gratia. Tempus est necessarium. Sed turpe est me pluribus verbis agere tecum.

Cicerones nostri sunt apud Deiotarum sed, si opus erit, deducentur Rhodum. Tu si es Romae, ut soles, diligentissime, si in Epiro, mitte tamen ad nos de tuis aliquem tabellarium, ut et tu quid nos agamus et nos quid tu agas quidque acturus sis scire possimus. Ego tui Bruti rem sic ago ut suam ipse non ageret. Sed iam exhibeo pupillum neque defendo; sunt enim negotia et lenta et inania. Faciam tamen satis tibi quidem cui difficilius est quam ipsi; sed certe satis faciam utrique.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation