Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 10, Letter 5

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Cumano xv K. Mai. a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem

De tota mea cogitatione scripsi ad te antea satis, ut mihi visus sum, diligenter. De die nihil sane potest scribi certi praeter hoc, non ante lunam novam.

Curionis sermo postridie eandem habuit fere summam, nisi quod apertius significavit se harum rerum exitum non videre.

Quod mihi mandas de Quinto regendo, “Ἀρκαδίαν”. Tamen nihil praetermittam. Atque utinam tu—, sed molestior non ero. Epistulam ad Vestorium statim detuli, ac valde requirere solebat.

Commodius tecum Vettienus est locutus quam ad me scripserat. Sed mirari satis hominis neglegentiam non queo. Cum enim mihi Philotimus dixisset se HS ⅼ̅ emere de Canuleio deversorium illud posse, minoris etiam empturum si Vettienum rogassem, rogavi ut, si quid posset, ex ea summa detraheret. Promisit. Ad me nuper se HS ⅹ̅ⅹ̅ⅹ̅ emisse; ut scriberem cui vellem addici; diem pecuniae Idus Novembr. esse. Rescripsi ei stomachosius cum ioco tamen familiari. Nunc quoniam agit liberaliter, nihil accuso hominem scripsique ad eum me a te certiorem esse factum. Tu de tuo itinere quid et quando cogites velim me certiorem facias. A. d. xv K. Maias.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation