Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 6, Letter 7

Text kindly provided by Perseus

Scr. Tarsi ante iii K. Sext. a. 704 (50).
CICERO ATTICO salutem

Quintus filius pie sane, me quidem certe multum hortante, sed currentem animum patris sui sorori tuae reconciliavit. Eum valde tuae litterae excitarunt. Quid quaeris? confido rem ut volumus esse.

Bis ad te antea scripsi de re mea familiari, si modo tibi redditae litterae sunt, Graece ἐν αἰνιγμοῖς. Scilicet nihil est movendum; sed tamen ἀφελῶς percontando de nominibus Milonis et ut expediat ut mihi receperit hortando aliquid †aut† proficies

Ego Laodiceae quaestorem Mescinium exspectare iussi, ut confectas rationes lege Iulia apud duas civitates possem relinquere. Rhodum volo puerorum causa, inde quam primum Athenas, etsi etesiae valde reflant; sed plane volo his magistratibus quorum voluntatem in supplicatione sum expertus. Tu tamen mitte mihi, quaeso, obviam litteras numquid putes rei publicae nomine tardandum esse nobis. Tiro ad te dedisset litteras, nisi eum graviter aegrum Issi reliquissem. Sed nuntiant melius esse. Ego tamen angor; nihil enim illo adulescente castius, nihil diligentius.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation