Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 4, Letter 7

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Arpinati m. Apr. aut Mai. a. 698 (56).
CICERO ATTICO salutem

Nihil εὐκαιρότερον epistula tua quae me sollicitum de Quinto nostro, puero optimo, valde levavit. Venerat horis duabus ante Chaerippus, mera monstra nuntiarat. De Apollonio quod scribis, qui illi di irati! homini Graeco qui conturbat atque idem putat sibi licere quod equitibus Romanis. Nam Terentius suo iure.

De Metello οὐχ ὁσίη φθιμένοισιν, sed tamen multis annis civis nemo erat mortuus qui quidem [gap] Tibi nummi meo periculo sint. Quid enim vereris? Quemcumque heredem fecit, nisi Publium fecit, virum fecit, non improbe, quamquam fuit ipse. Qua re in hoc thecam nummariam non retexeris, in aliis eris cautior.

Mea mandata de domo curabis, praesidia locabis, Milonem admonebis. Arpinatium fremitus est incredibilis de Laterio. Quid quaeris? equidem dolui; ὁ δὲ οὐκ ἐμπάζετο μύθων. Quod superest, etiam puerum Ciceronem curabis et amabis, ut facis.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation