Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 2, Letter 11

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Formiano circ. vi K. Mai. a. 695 (59).
CICERO ATTICO salutem

Narro tibi, plane relegatus mihi videor postea quam in Formiano sum. Dies enim nullus erat, Anti cum essem, quo die non melius scirem Romae quid ageretur quam ii qui erant Romae. Etenim litterae tuae non solum quid Romae sed etiam quid in re publica, neque solum quid fieret verum etiam quid futurum esset indicabant. Nunc nisi si quid ex praetereunte viatore exceptum est, scire nihil possumus. Qua re quamquam iam te ipsum exspecto, tamen isti puero quem ad me statim iussi recurrere da ponderosam aliquam epistulam plenam omnium non modo actorum sed etiam opinionum tuarum, ac diem quo Roma sis exiturus cura ut sciam. Nos in Formiano esse volumus usque ad prid. Nonas Maias. Eo si ante eam diem non veneris, Romae te fortasse videbo; nam Arpinum quid ego te invitem? τρηχεῖ’, ἀλλ’ ἀγαθὴ κουροτρόφος, οὔτ’ ἄρ’ ἔγωγε ἧς γαίης δύναμαι γλυκερώτερον ἄλλο ἰδέσθαι. Haec igitur. Cura ut valeas.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation