Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 13, Letter 10

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano inter a. d. xiiii et xi K. Quint. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

Minime miror te et graviter ferre de Marcello et plura vereri periculi genera. Quis enim hoc timeret quod neque acciderat antea nec videbatur natura ferre ut accidere posset? Omnia igitur metuenda. Sed illud παρὰ τὴν ἱστορίαν, tu praesertim, me reliquum consularem. Quid? tibi Servius quid videtur? Quamquam hoc nullam ad partem valet scilicet, mihi praesertim qui non minus bene actum cum illis putem. Quid enim sumus aut quid esse possumus? domin an foris? Quod nisi mihi hoc venisset in mentem scribere ista nescio quae, quo verterem me non haberem.

Ad Dolabellam, ut scribis, ita puto faciendum, κοινότερα quaedam et πολιτικώτερα. Faciendum certe aliquid est; valde enim desiderat.

Brutus si quid egerit, curabis ut sciam; cui quidem quam primum agendum puto, praesertim si statuit. Sermunculum enim omnem aut restinxerit aut sedarit. Sunt enim qui loquantur etiam mecum. Sed haec ipse optime, praesertim si etiam tecum loquetur.

Mihi est in animo proficisci xi Kal. hic enim nihil habeo quod agam, ne hercule illic quidem nec usquam sed tamen aliquid illic. Hodie Spintherem exspecto. Misit enim Brutus ad me. Per litteras purgat Caesarem de interitu Marcelli; in quem ne si insidiis quidem ille interfectus esset caderet ulla suspicio. Nunc vero cum de Magio constet, nonne furor eius causam omnem sustinet? Plane quid sit non intellego. Explanabis igitur. Quamquam nihil habeo quod dubitem nisi ipsi Magio quae fuerit causa amentiae; pro quo quidem etiam sponsor sum factus. Et nimirum id fuit. Solvendo enim non erat. Credo eum petisse a Marcello aliquid et illum, †aut erat†, constantius respondisse.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation