Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 13, Letter 45

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculana iii Id. Sext. a. 709 (45).
CICERO ATTICO salutem

Fuit apud me Lamia post discessum tuum epistulamque ad me attulit missam sibi a Caesare. Quae quamquam ante data erat quam illae Diocharinae, tamen plane declarabat illum ante ludos Romanos esse venturum. In qua extrema scriptum erat ut ad ludos omnia pararet neve committeret ut frustra ipse properasset. Prorsus ex his litteris non videbatur esse dubium quin ante eam diem venturus esset, itemque Balbo cum eam epistulam legisset videri Lamia dicebat.

Dies feriarum mihi additos video sed quam multos fac, si me amas, sciam. De Baebio poteris et de altero vicino Egnatio.

Quod me hortaris ut eos dies consumam in philosophia explicanda, currentem tu quidem; sed cum Dolabella vivendum esse istis diebus vides. Quod nisi me Torquati causa teneret satis erat dierum ut Puteolos excurrere possem et ad tempus redire.

Lamia quidem a Balbo, ut videbatur, audiverat multos nummos domi esse numeratos quos oporteret quam primum dividi, magnum pondus argenti; auctionem XIII. xlv M. TVLLI CICERONIS praeter praedia primo quoque tempore fieri oportere. Scribas ad me velim quid tibi placeat. Equidem si ex omnibus esset eligendum, nec diligentiorem nec officiosiorem nec me hercule nostri studiosiorem facile delegissem Vestorio, ad quem accuratissimas litteras dedi; quod idem te fecisse arbitror. Mihi quidem hoc satis videtur. Tu quid dicis? Unum enim pungit ne neglegentiores esse videamur. Exspectabo igitur tuas litteras.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation