Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Book 13
Book 14
Book 15
Book 16
M. Tullius Cicero · Epistulae ad Atticum

Book 15, Letter 21

Text kindly provided by Perseus

Scr. in Tusculano x K. Quint. a. 710 (44).
CICERO ATTICO salutem

Narro tibi, Quintus pater exsultat laetitia. Scripsit enim filius se idcirco profugere ad Brutum voluisse quod, cum sibi negotium daret Antonius ut eum dictatorem efficeret, praesidium occuparet, id recusasset; recusasse autem se ne patris animum offenderet; ex eo sibi illum hostem. “ Tum me” inquit “conlegi verens ne quid mihi ille iratus tibi noceret. Itaque eum placavi. Et quidem ⅽ̅ⅽ̅ⅽ̅ⅽ̅ certa, reliqua in spe.” Scribit autem Statius illum cum patre habitare velle (hoc vero mirum) et id gaudet. Ecquem tu illo certiorem nebulonem?

ἐποχὴν vestram de re Cani [deliberationis] probo. Nihil eram suspicatus de tabulis, ἀκεραίως restitutam arbitrabar. Quae differs ut mecum coram exspectabo. Tabellarios quoad voles tenebis; es enim occupatus. Quod ad Xenonem, probe. Quod scribo, cum absolvero. Quinto scripsisti te ad eum litteras. Nemo attulerat. Tiro negat iam tibi placere Brundisium et quidem dicere aliquid de militibus. At ego iam destinaram Hydruntem quidem. Movebant me tuae quinque horae. Hic autem quantus πλοῦς! Sed videbimus. Nullas a te xi Kal. quippe`, quid enim iam novi? Cum primum igitur poteris, venies. Ego propero ne ante Sextus, quem adventare aiunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation